# Opera omnia 377

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNES PICVS MIRANDVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/377

Omnino illud Neoptolemi habent pro decreto, aut nil philosophandum, aut paucis. Pro nugamentis & meris fabulis iam illa accipiuntur, sapientum dicta, firmam & solidam felicitatem in bonis animi esse, extraria haec corporis, uel fortunae, aut parum, aut nihil, ad nos attinere. Sed inquies, ita uolo Martham amplectaris, ut Mariam interim non dese ras Tibi parte non repugno, nec qui id faciunt, damno uel accuso. Sed mul tum abest ut à contemplandi uita ad ciuilem transisse error non sit, non transisse pro flagitio aut omnino sub culpae nota uel criminis censeatur, er go uicio alicui uertetur, & uirtutem ipsam uirtutis gratia nil, extra eam quęrens perpetuo affectet & prosequatur, quòd diuina mysteria, naturae con silia perscrutans, hoc perfruatur ocio, caeterarum rerum despector & negligens, quando illa possunt, sectatorum suorum uota satis implere. Ergo illiberalem, aut non omnino principis erit non mercennarium facerestudium sapientiae. Quis aequo animo haec aut ferat aut audiat? Certè nunquàm philosophatus est, qui ideo philosophatus est, ut aliquando aut possit, aut nolit philosophari. Mercaturam exercuit ille, non philosophiam. Scribis appetere tempus, ut me alicui ex summis Italiae principibus dedam. Adhuc illam philosophantium de se opinionem non nosti, qui luxta Horatium se regum reges putant, mores pati, & seruire nesciunt, secum habitant, & sua contenti animi tranquillitate, sibijpsis ipsi supersunt, nihil extra se quaerunt, quae in honore sunt apud uulgus, inhonora sunt apud illos, & omnino quaecunque uel humana sitit libido, uel suspirat ambitio, negligunt & contemnunt. Quod cum omnibus, tum illis dubio procul faciendum est, quibus se ita indulsit fortuna, ut non modo lautè & commodè, sed etiam splendidè uiuere possint. Magnae istae fortunae sublimant quidem & ostentant, sed saepe uti ferox equus & sternax sessorem excutiunt, certe semper male habent & uexant potius quàm uehant. Aurea illa optanda mediocritas, qua nos uti manus uehat aequabilius, & imperij patiens nobis uerè seruiat non dominetur. In hac ego opinione perstans cellulam meam, mea studia, meorum librorum oblectamenta, meam animipacem, regijs aulis, publicis negocijs, uestris aucupijs, curię fauoribus, antepono.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
