Latin
IOANNES PICVS MIRANDVLA
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 379
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ille haec tutamenta, &quasi propugnacula sui facinoris non amplexatur modo, uel amat, sed odit, &reijcit, &recusat, iacturam queritur suam, non culpem deprecatur, dolet quod peccauit, non defendit. Et mihi quidem uel hoc nomine uidetur caeteris excusandus, quòd ipse se nil excusat, nihil homine imbecillius, nihil amore potentius. Hieronymi illa inuicta &inconcussamens, dum coe lo tota inhaeret, puellarum choris intererat. Quae illum pestis potuit uel infestare, quem non edomabit? Si hoc amor in eremo, in humo collisis membris, in hebdomadarum potuit inedia, quid in pluma, in umbra, in omni deliciarum affluentia non poterit? Accedit quod ille nunc primo cecidit ruinae huius alioquin insolens &ignarus. De neptuno conqueri potest, qui semel tantum naufragium fecit. Si ad eundem iterum offenderit lapidem, nemo manum porrigat, nemo misereatur. Nunc non excusari iure non potest, quem ita facti poenitet, ut fauore excusationis se dignum ipse non existimet. Sed haec etiam nimis, quando amicus tuus huiusmodi facti memo riam, non solum aliquo modo literis tradi, sed quod sequens uita eius faciat obliterari penitus cupit. Vale. Christophorus non aderat cum tuas accepi. Domino tuo &uniuersae Bonromeae familiae, quam &amaui semper, &nunc plurimum amo, me non uulgariter commendabis. Perusiae. 15. Octobris. 1486. anno gratiae. IOANNES PICVS MIRANDVLA, IACObo Antiquario suo, S. Nter uoluptates quas cum eram Florentiae de Politiani consuetudine maxime capiebam, uiri mea sententia nostro aeuo omnium literatissiAmi, non erat illamediocris, quòd tuas ad ipsum epistolas graues illas, eemper &elegantis, ut quamque accepisset, statim mihi dabat legendas. Delectabat in illis me uehementer, &prudentia quaedam singularis, qua magnis etiam in rebus negocijsque tractandis à prudentissimis commendaris, &orationis cultus atque sobrietas, tum quòd in nonnullis honorificam no stri mentionem faciebas, non solum mihi tuae literae placebant, sed in illis quoque ipse mihi placebam, scilicet testimonio tanti uiri cedente conscientia quae non nihil dissimulans quod sentiret, qua si ipsa se proderet non maSnopere pugnans &propemodum uolens fallebatur. Ita duplici nomine tibi eram deuinctus, inde tuae uirtutis hinc collati saepius in nos non officij modo, sed beneficij cogitaui non semel agere tibi gratias per epistoiam, ne forte parum gratus aut ne tecum rusticus existimarer. Verum tum tu Politianusque noster pulcherrimum quoddam inter uos literarum commercium exerceretis, nolui Musis importuna Pica obstrepere quasique male uocalis Anser, alternae sibi concinnentes olores interturbarem, alioquin tibi animum nostrum per Politianum nostrum patere sciebam tum conscius infantiae meae interprete utebar eloquentissimo. Nunc ab ipso missae ad nos tuae literae sunt, quas ad Ricium nuper dedisti, iuuenem ingeniosum, in quibus tantum tribuis mihi, quantum nec optare ausim ne dum mereri me credam.