Latin
CAPVT QUARTVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 38
Unproofread scanNot analysed yet
tres differentias brutorum irrationalium, quibus nec plures sunt, in commune nobis insinuat. Sunt enim bestiae quae perfecta sunt phantasia medium inter irrationalia locum sortitae, erudiri autem ab homine aut mansuescere nesciunt. Sunt reptilia quae imperfectam habent phantasiam, media quasi inter bruta &plantas. Sunt iumenta, quae &si carent ratione, disciplinae tamen humanae quoquo modo capaces cum sint: rationis aliquid participare uidentur mediam quasi sortita conditionem inter bruta &homines.