# Opera omnia 38

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT QUARTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/38

tres differentias brutorum irrationalium, quibus nec plures sunt, in commune nobis insinuat. Sunt enim bestiae quae perfecta sunt phantasia medium inter irrationalia locum sortitae, erudiri autem ab homine aut mansuescere nesciunt. Sunt reptilia quae imperfectam habent phantasiam, media quasi inter bruta & plantas. Sunt iumenta, quae & si carent ratione, disciplinae tamen humanae quoquo modo capaces cum sint: rationis aliquid participare uidentur mediam quasi sortita conditionem inter bruta & homines.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
