# Opera omnia 381

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNES PICVS MIRANDVLA, R. C. C. S. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/381

IOANNES PICVS MIRANDVLA, R. C. C. S. Atthaeus noster uir officiosissimus & salutem mihi plurimam tuis uerbis dixit, & quo me amore, qua beneuolentia prosequaVre, apertissimè declarauit, pollicitus insuper & tuojnomine studium, operamque tuam, si quando his mihi uti contigerit. Cui officio utinam par essem pater humanissime. Suscipi enim me in tuam fidem, & inter tuos connumerari & optaui semper, & speraui. At obuium habere te ultro, me tam benigniter, tam amicis, tam liberalibus pollicitis adeuntem, & quasi ad amicitiam, si licet, sed per te licet uocantem tuam, & spem meam, & uotum omne superauit. Quid enim aut quantum est ab eo inuitari, à quo fuerat satis non excludi. Quanquam fecisti rem, & si non me, te tamen dignam. poteram enim pro meis meritis non admitti, non poteram pro tua humanitate etiam non uocari. Quamobrem quantum aut mihi gaudeam, aut tibi debeam, quo pacto explicem, qui nec concipio. Certe ob haec tanto magis tibi debeo, quanto minus haec (quae nulla ex parte) mihi tu debeas. Neque enim nimis sunt illa grandia, & nimis multa quae & Matthaeus & amici reliqui retulerunt, ex uoluntate potius, quàm ex iudicio me extimantes. Sed qualis tamen, aut quantus sum, patiare me quoque inter omnes esse, qui tuas uirtutes, ut taceam caetera colunt, & admirantur, per quas in te est uidere, & quod uincat antiquitatem & quod uinci à posteritate non possit, ut dixerim hoc merito, cum in te nihil quod uel in hofesto, uel prudentia, uel doctrina sit positum, desideretur. Desi derari hoc unum debere ab omnibus, ut per te aliquando, iuxta Platonis uotum, summa potentia, cum summa sapientia coniugatur. Sed haec à Deo, à te interim hoc peto, & rogo, ut mihi non referendae gratiae, neque enim locus, aut per tuam amplitudinem, aut per meam tenuitatem, sed testandi animi erga te mei, testandae fidei & obseruantiae occasionem praestes. Experieris loannem Picum hominem supra omnem opinionem tibi deditum & deuotum, dequo polliceri magis tibi non potes, sed potes ea omnia qualiacunque sint, quae sunt in eo, quibus tu ipse cum uteris splendoris tui aliquid inuehes, fientque magna cum tua esse coeperint, quae dum sunt mea magna esse non possunt. Vale.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
