# Opera omnia 382

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNES PICVS MIRANDVLA, SVO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/382

IOANNES PICVS MIRANDVLA, SVO Alexandro Cortesio, S. VRatissimae mihi fuerunt literae tuae, quas non ut putas ad ignotum ignotus, sed ad amicum, & quidem ueterem, amicus nedum ad notum Inotus nuper dedisti, nosti enim & tu me antea ut scribis, & dignum existimasti quem amares, ego itidem de tua doctrina atque uirtute cum a plerisque, tum à Politiano nostro saepius audiui, cuius iudicio quis non confidat? fecit ille apud metuae probitatis fidem, facere potest & apud te coeptae meae iampridem fidem beneuolentiae. Cui quidem & si erat maximamper epistolam tamen tuam eos scito cumulos accessisse, quos concipereani mo uel pauci possint. Quid enim illa suauius? quid eruditius? ut est doctam ut est amabilis, & Puccio nostro de me amicè magis quàm uerè loquenti largissimè subscribens. Profecto nec mihi quicquam illa gratius à te potes rat contingere, nec tua de meopinione quicquam honorificentius, pro quibus uniuersis & tibi gratias ago quàm maximas, & quęcunque aut mea, auf in me sunt debere Alexandro meo confiteor. Epistolam quam petis nostram ad Laurentium Medicem, ad te mitto. Vale. IOANNES PICVS MIRANDVLA, DOMInico Beniuenio, S. C Alue mi Dominice in Domini sortem electe. Gratae mihi fuerunt litus rae tuae, gratius quòd & coram ex fratre dum hic agebat, & per literam ex Petro Anto. nostro cognoui, firmiori te esse habitu corporis & meliori stomacho. Cura si nos omnes, si literae tibi sunt curę, ualetudinem tuam, de qua profecto non ob id tantum sui, semper sum sollicitus, quos te amo (amo enim uehementer) quam propterea quod literas amo, quas tecu simul periclitari & credo, & certe scio. Si qua de nostra in beneuolentiatuis bi retulit frater, fidem habeas plenissimam, si quid de nostris laudibus, tan parum ei credas, quàm ille me multum amat. Commentariolum nostrum non est quòd admireris, ociosi cum esse uoluimus, & omnino nihil agere id egimus, animum remittentes potius quam intendentes. Omnino praeludium est commentariorum, quae in Platonis symposium meditamur. Erit in illius quod tu saltem ames & laudes, qui omnia nostra amas & laudas. De con cilio, de quaestionibus, ut puto retulit frater, iam nosti cur scripserim me tibi laborare, quod à me petis maximè lubens faciam, cum te intellexero, ex ea qua laborasti hucusque corporis imbecillitate, in primam optatamque ualetu nem restitutum, quam tibi eo animo precor& opto, quo mihi tu salutem an mi precaris & optas. Vale ex Fratta 10. Nouembris. 1486.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
