Latin
IOANNES PICVS MIRANDVLA, ANDREAE CORNEO, S
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 383
Unproofread scanNot analysed yet
Carmina nostra non est quod tua Lauramoretur, qnoniam reuocata ad incudem sunt, ut pressius afformentur, nec prodire, quo nunc sunt multa, audent in publicum. Differt autem emendationem instans ratio, &urgens noui operis quod habeo in manibus hortatu Laurentij Medicis, in quo Dauidicos hymnos non solum illumino longiori interpretamento, sed qnoniam quos ecclesia decantat, hi à septuaginta uersi sunt interpretibus, eamque translationem plus quàm sexcentis locis, uti parum fidelem Hebraei coarguunt, ego proprietati innixus Hebraicae &Chaldaicae literaturae, cum &sensuum integritati lllos ab omni Iudaeorum calumnia assero &defendo. Reliquum non est quod scri bam, nisi ut me Hermolao quoties hominem uides, toties non uulgariter com mendes. Fac itemuir doctus &grauis lacobus Volateranus amari se à me ue nementer intelligat à quo si epistolas Simmachi ad paucos dies dum scilicet exscribantur unquam impetrauero, perpetuo me sibi bnficio deuinciet. Vale. 1489. IOANNES PICVS MIRANDVLA, BAPTISTAE Guarino praeceptori suo, Vid contrahis frontem? an quòd contra quam praeceperis, atque ideò iniuria tibi inscripserim praeceptori. Si praeceptor non es, iure tuis non sto praeceptis. Si praeceptor es, iure te appello praeceptorem. Tu uerò quid discipulum renuis, quem tantopere laudas? Pugnant haec inter se nisi alterum forte amoris est, alterum iudicij, &cuius laudes praedicas ex beneuolentia, eiusdem errata uereris ex conscientia, ne sellicet tibi pudorem faciant, quae possis fortè laudator, non possis pręce ptor non agnoscere. At recipe quaeso me uel hac lege in participatum disciplinae, ut te ego in nostrae, si qua erit gloriolae, participatum admittam, pla gas sustinerem solus. Sed quid frigidis iocis moror ardorem meae lętitiae, suam ex tuis literis, ex tua tam graui, tam honorifica laudatione concepi, nunc demum mihi arridet, nunc mihi est grata Heptaplus mea, postquam sub tuo praeconio, quasi clypeo Palladis iam se ostentat aemulis inuulnerabilem. Hortaris me tu ad alias hoc genus scriptiones, quod frustra faceres, nisi dum mihi plena adeo cera subscribis, igniculos bonae immittens spei fecisses me ad scribendum quàm fuerim antea longè fortiorem. Adeò enim tam iudicio tuo mihi confido, ut quod totius instrumenti ueteris enarrandi onus suscepi, cui omnino sum impar, iam tamen solito longe fortius feram. Quod attinet ad libros, fortasse tibi melius satisfacetem si indicem haberem eorum librorum qui sunt apud te, quoniam possent multi ad rem tuam facere, quibus tamen non egeres. Laurentio Medici tua praedicta uirtus te fecit commendatissimum. Neque unquam inter nos mentio de uiris doctis huius aetatis, quin plurimus in ore sit Guarinus praesertim cum noster interuenit Politianus (interuenit autem semper) qui tibi tantum tribuit quàtum nemini. Vale nostrorum optime atque doctissime, &Pictorium nostrum communes delicias quantum potes meo nomine saluere iube. PICVS MIRANDVLA, ANTO