# Opera omnia 386

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, TESTIMONIA CELEBRATISSIMORVM VIRORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/386
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/386

TESTIMONIA CELEBRATISSIMORVM VIRORVM, uitae, doctrinae, & commentationum, loannis Pici Mirandulae uarijs ex locis collecta FPISTOLAE DVAE FRATRIS BAPTISTAE MANT. Carmelitę Theologi doctissimi & eloquentissimi ad loannem Franciscum Picum Mirandulam Concordiae comitem, de morte loannis Pici eius patrui. Llustris domine, nuper audita morte loannis Pici auunculi tui uiricla rissimi atque doctissimi, sic animo consternatus sum, ut neque pes, neum A mens satis suo fungeretur officio. Parum abfuit quin & de Deo, & de natura sim conquestus, quòd tantum lumen è mundo tam cito sustulerinu tantum Italiae ornamentum, tantam aetatis nostrae gloriam, quasi terrenum Reipub. bonis inuideant, nulla habita nostriratione, succiderint, succidem rint inquam dum cresceret, dum floreret, dum copiosissima ingenij sui fertilitate pasceret uniuersos. Sed recordatus sententiae Pauli, qua inquit, iudi cia Dei abyssus multa, continui me, ne male de Deo, & de operibus eius impia temeritate sentirem. In occasu uiri huius passa sunt magnam ediprsim studia literarum, scientia rerum, integritas morum. Erat enim (ut scis) in patruo tuo sic uitae sanctimoniae coniuncta linguarum eruditio, & humanarum diuinarumque rerum cognitio, ut in uno eodemque homine uiderer uidere Hieronymum & Augustinum reuixisse. Atque utinam opus illuo de concordia Platonis & Aristotelis antequam decederet, absoluisset. Podicebatur enim titulus eius omnem antiquorum philosophiam, & reconditissimarum ac scitu dignissimarum rerum apertionem. Omnia eius opuscula, quae absoluit, quae etiam imperfecta reliquit, sunt omni studio & diligentia conquirenda, nam cum à tanta ingenij felicitate profluxerint, non possunt, non esse dignissima, quae ab omni posteritate legantur, amentur; & adorentur, ad quod officium te prouocarem, nisi te sic persuasum & animatum satis crederem. Deerat hoc familiae tuae decus immortale, ut apuo nobilitatem antiquissimam, diuitiarum & opum affluentiam, rei militaris gloriam, collocaretur etiam excellentia tanta sapientiae, ut omnia quam apud mortales, summalaude digna sunt, in unam domum tuam confluerent, Te uero loan. Franc. summa ope niti decet, ut patrui tui uirtutem hęreditate possideas, & ut spiritus eius in te duplicetur, sicut Heliae spiritus in Heliseo. Hoc à te expectamus, hoc requirimus, cum eius opuscula collegeris, precor, ut me quoque participem reddas, & erit mihi operae precium isthuc tantae uoluptatis gratia me conferre cum sciero. Distichum in laudem eius ex tempore factum, quanquam non placeat, ta men subijciam. Vale princeps optime & meama. Mantuae, die 27. Nouembris. 1494. Picus loannes, coelos, elementa, Deumque, Doctus, adhuc iuuenis, sanctificatus obit. Llustris comes loan. Franc. dilatio honestissima tuae responsionis cre

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
