# Opera omnia 387

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, TESTIMONIA CELEBRATISSIMORVM VIRORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/387

difecerat literas meas in uia perijsse, & dum propterea nouas ad te darestatuerem, iamque incepissem eas exarare, superuenerunt tuae desideratissimae, ornatissimae, iucundissimae nocte insequuta. Credo ex eo quòd die cogitaueram dormienti mihi sub auroram tempore quo cerni somnia uera solent, uisa imago patrui tui iam uita functi superuenire, & mecum multa de angelorum natura, de spirituum aëriorum ac terrestrium, aquaticorum etiam speciebus, nominibus, officijs, cum summa utriusque nostrum uoluptate diserere. Et cum eum interrogassem cur balbus esset (bal bus enim uidebatur) id signum esse respondit imperfecti & inabsoluti ser monis, quem de rerum natura, & de philosophia iam dudum inchoarat. Videbar accensus desiderio percunctandide rebus occultis plurima, quę nobis mortalib. mirabilia sunt & ignota, & nescio quo pacto id primum occurrit quid scilicet amuleta prodessent infantibus, & corallia, & id genus alia, quę infantulorum collo alligantur: respondit in his aliquando aliquid uirtutis inesse, & hoc ad magiam naturalem pertinere, sed ut plurimum damnatas consuetudines, & superstitiones esse: his dictis euanuit, & go expergefactus diu multumque cogitaui, quae colloquuti fueramus insomnis, quia non inania esse sed pensi aliquid habere uidebantur. Scribo au tem hoc non quòd in somnijs ullam fidem adhibeam, id enim est & à professione mea, & à natura alienum, sed quia non satis mirari possum, quonam pacto fiat ut dormientes disputent, doceant, discant, & ea plerunque ficiant, quae à uigilantib. fieri sit impossibile, uel certe difficile. habent cerenescio quid diuinitatis animae nostrae, & si sanctè ac piè uiueremus, nec tot negociorum ambagibus circumagerentur animi nostri, haberent nobisrum spiritus separati magna commertia. Sed de his hactenus. Quod ueis, ut scribis, patrui tui uitam conscribere, & laudo, & ut maturius id agas hortor, & obsecro, id enim officij tibi maximè congruit, & tibi pluribus de causis est assumendum, nam & stylo & eloquentia plurimum uales, quod est naturae, & industriae, & Dei donum singulare. Item quòd gentilis eius sis, & tam mirabili uiro arctissima cognatione propinquus, quo fit ut eius gloriae non esse particeps non possis. Nec ullo modo pati debes ut clarissima familia tua, quicquam tanti ornamenti ac splendoris amittat.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
