# Opera omnia 389

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, EPISTOLAE QUINQUE HERMOLAI BARBARI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/389

Non sunt haec Pice tua, naturae sunt, Dei sunt, quanquam si aliquid tuum est, haec maximè tua sunt, Vide quantum minus tua dici possunt, nobilitas fortunae, ualitudo, forma, quib. bonis tam nulli cedis quàm nec illis, quae magis tua sunt. Huc te hortor conuerte, hoc diu & nocte uolue, quantum nomen ei sis quite usque adeò ditauit, ut nec soluendo, nec exputando sis unquam futurus, quae possides. Cogita quan tum possit, qui te ista posse uoluit, quantum amet, qui de tam multis millibus sibi legit, qui senes puer ferè uinceres, quique nondum ephoebus eruditorum hominum coronas in admirationem doctrinae tuae uerteres, nisi hoc uides, nisi aestimas, iam nunc affirmo tibi, & libera uoce praedico, te non tantum esse quantum es. Immensum & infinitum est quod mihi de te Pridem spopondi, & spondeo, sed opinionem praesumptam, nec oratio, nec praedicatio consequitur, facio ego ut solent, qui quanto plus aliquem mirantur, & explicare uolunt quod sentiunt, eo minus id assequuntur, quod uolunt, ut quanquam magnum aliquid animo concipiunt, uerba ta men desint, & moliri potius quàm dicere potuisse uideantur. Proinde tu ne haec ausculta, quae nec de te scribo forasque promo, sed illa potius intellige, quae intus de te solus & tacitus loquor, tanto hercule maiora quanto cogitatio sermone hoc est. Marsilium saluta & Saluiatum tuum. De Politiano nihil opus est labores, quia breui (ut audio) mecum erit, quo nihil mihi poterat in hac legatione tota iucundius accidere. Bibliothecam isthic indies maiorem & ornatiorem instrui, tam gaudeo ut nihil supra, debent Florentinis literae, & inter Florentinos Medicibus, & inter Medices Laurentio, qui gentilicium hoc familiae suae decus, non minori cura fouet quàm sempublicam, cuius administrandae constituendaeque ius habet. Vale Mediolani Calendis lanuarij. 1487.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
