# Opera omnia 391

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, HERMOLAVS BARBARVS ROBERTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/391
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/391

bes, ut in hoc scribendi genere, teipsum non alium sequutus esse uideare, atque hoc iam nec cum ueteribus, nec cum neotericis commune, sed tibi peculiare atque tuum est, in quo quidem (sensum tibi meum aperiam) ita sum affectus, ut quoniam haec priores illi non dixerunt quae tu dixisti, nihil feredixisse mihi uideantur: Tertium quòd uideo te non tam Aristot. quàm Platonis & sectarum eius sacris initiatum, plenos inde haustus in hanc lu cubrationem contulisse. Omitto quàm multa ex Plotino egregia, quàm cursim & eleganter attigeris, ut quicquid ferè quatuor eius & quinquagin ta uolumina in sex nouenarios à Porphyrio digesta continent non plus le gisse quàm edidicisse uidearis. Nec illud pręterire possum, quòd inter no uos & ueteres theologos ita medium te geris, ut nec illorum simplicem ma lestatem oderis, nec horum ambitiosa subtilitate rapiaris. Ita fit ut dum alteros imitari uis, alteros potes, utriusque generis optima decerpseris, id quod in ipsa quoque Dauidici poëmatis enarratione facturum te speramus. Vale. Ven. prid. No. Se. 1489.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
