# Opera omnia 394

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, EX EPISTOLA HERMOLAI BARBARI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/394

EX EPISTOLA HERMOLAI BARBARI ad loannem Picum. Praeclare & planè diuinum ingenium tuum Pice, qui cum optima sint ea quae tu scribis, ita tamen exprimas & effingas aliena quem A sunt pessima ut uideantur esse tua, quae sunt optima, nam demita tere se ac descendere pluris esse deputo, quàm in ardua conari, ut enim sit hoc honestius illud certè laboriosius & operae maioris, proinde siueutta lia, credis esse nostra, quibus imitandis operam impendas, siue hoc agis demerendi mei causa, utroque modo tibi plurimum debeo, relaturus aliquando gratiam, nolo dicere cum potero (nunquam enim potero) sed cum tu ipse uel tui posse me putabis. Tanta enim est familiae totius uestrae bonitas & humanitas, ut beneficium, quod non est, imputare pro beneficio soleatis. Quam obrem ex usu meo fecero si uobis & modum & tempus reposcendae gratis reliquero, ut in expunctionerationum paralogismus omnis & imposturm non à me, sed à uobis tota proficiscatur. Quae uero de ratione studiorum tuorum scite scripsisti & communicanda mecum esse uoluisti maxima uoluptatentus affecerunt, gratulatus sum huic seculo uirum tanta doctrina, ut nihil fols nesciat, tanta cura ut nihil omnino scire uideatur. Video te Poëtam egre gium, Oratorem eminentissimum. Animad uerto te Pbilosophum, priu Aristotelicum, nunc Platonicum esse factum. Video literas Graecas, qua in tesolae desiderari poterant, & sine quibus nihil eras futurus non didi cisse modo, sed hausisse, idque facilitate tanta celeritateque ut literas Graecuignorasse aliquando te, neque tu memineris neque persuadere possis alios. ie quod de Hieron. Donato meo, non plus libenter quàm uerè prędico. Hon tarer te ad has literas uti eas tam plane familiariter quàm Latinas tenere sed non indiges calcaribus, & reliqua.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
