# Opera omnia 4.5-8

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 4.5 to 4.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/4.5

Cur autem septem à nobis al latae expositiones qua ratione susceptae, quod nostrum consilium, & quae necessitas nos ad eas impulerit. Quid omnino sit nouum hoc quod afferre molimur sequenti capite palam faciemus. In quo illius qui de hac materia, id est, de mundi creatione absolutissime, ad naturae ipsius aemulationem si ad Lectorem Praefatio nem sit scripturus ideam pingentes conabitur tum in sequentib. re comprobare, prophetam nostrum ab illa nihil quasi archetypo decidisse: Sed assequutum omnibus numeris ita ut nihil aliud pro tali idea quàm ipsemet proponendum sit omnibus & magnitudinem eius admirari omnes facilius quàm aestimare pro dignitate possimus. Debentur autem tibi haec nostra qualiacunque sint adhuc rudimenta nostrae iuuentutis Laurenti uir cla rissime uel quia sunt mea qui tibi meipsum iampridem dedi & uoui, uel quia hoc ipsum tu nobis in quo sunt nata Fesulani secessus ocium parasti. Quod interuentu etiam crebro uel assiduitate potius Angeli Politiani familiaris tui conditur, cuius amcenum & fertile ingenium quàm antea flores literarum uarios extulerat, tam nunc ut arbitror solidam philosophiae maturamque adeò frugem pollicetur. Accedit quòd consuetum est cum his quos amamus uel colimus festum aliquid aut laetum euenit non solum uerbis congratulari, sed aliquod etiam munere fauere ut sic dixerim illorum foelicitati & testatam apud eos facere laetitiam animi nostri. Opportunè igitur nostra haec lucubratio ad te uenit quo tempore loannes filius ea aetate qua nemo antea fummo Christianorum ordinum collegio à Pontifice summo Innocentio octauo destinatus est, & indole ipsius quae de se bona omnia, promittit, & tuis meritis tuaque authoritate id sibi iure & merito postulantibus. Reliquum ut optemus dignum se ille exhibeat hac dignitate. Quod fece rit si quem & patrem & dignitatis authorem habuit, eundem uitae exemplar, id est, prudentiae totiusque uirtutis habuerit. Vale. IOANNIS PICI MIrandulae in Heptaplum, de opere sex dierum Geneseos, ad Lectorem Pręfatio. RES mundos figurat antiquitas, Supremum omnium ultramun danum, quem theologi angelicum, philosophi autem intellectualem uocant, quem à nemine satis pro dignitate decantatum Plato inquit in Phędro, proximum huic coelestem, postremum omnium sublunarem, hunc quem nos incolimus. Hic tenebrarum mundus, ille autem lucis, coelum ex luce & tenebris temperatur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
