# Opera omnia 405

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, EX EPISTOLA IACOBI ANTIQVARII, AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/405
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/405

EX EPISTOLA IACOBI ANTIQVARII, AD Angelum Politianum. Oli igitur longi incubatus foetura, nos in expectatione macerare, sed accepto in tui nominis securitatem, sponsore Pico, cuius tota uita, gloriarum plena est: à quo in amicorum gregem, pro te receptum iri omnibus uotis expeto, cuius uestigia semper adoro, quicquid exaltilium cohorte domi nascitur spectandum, legendum, ediscendum emit tas, detenturus eos omnis in fidibus tuis, qui aliquo uirtutum simulacro aut larmonia ducuntur. Vale. ANGELVS POLITIANVS, IOANNI RICO Mirandulae suo, Salutem. Rsi penè semper (nimis improbè forsitan) sed arsi tamen, semper studio famae perpetuae, sic ut pro nihilo superstite gloria conferreAtur. Sed quoniam quae scribebam, uix etiam uetustatem nominis pol licebantur, extitisti tu Pice, qui quod ego non poteram, pręstiteris, dedicatoscilicet Commentario, de uno & ente (sic enim titulum facis) in quo riuos per Lyceum decurrentes, & Academiam reuocas ad unum caput, & cum philosophia magis una, quàm gemina, nostram quoque theologiam copulas. Quod igitur iam Glauci gramen requiram, uicturus aeternum per te: sed & tecum, narrabit autem quandoque posteritas, fuisse olim Politianum quendam, quem tanti fecerit ipse quoque Picus, omnium doctrinarum lux, ut ne librum quidem nuncupare illi pulcherrimum de rebus altissimis du bitauerit. Ago itaque tibi gratias pro immortalitate, sed immortales. Vale, MARSILIVS FICINVS FLORENTINVS, GERMAno de Ganai, Parisij praesidenti, S. D. CErtior esse uis de obitu Pici Mirandulae, tibi ut uidetur adhuc incerto, grauius certè dolere uis Germane. nam cum grauiter hactenus, hoc ambiguo damno doleas, certior profectò factus, grauissimè mox, ut puto, dolebis: praestabat forsan, dubia quadam iactura moerere, quàm cruciari certa. Heu, quid rogas desiderati ssime mi Germane, am biguus equidem adhuc esse malim, nec sine lachrymis in praesentia possum te reddere certiorem. Superiore Nouembre, quo die Carolus rex Francorum magnus urbem nostram Florentiam est ingressus, noster Mirandula nos deseruit, tanto ferme dolore literatos afficiens, quanto Rex interim gau dio ciuitatem, ita prouidus loci genius & populi gaudio, literatorum genmitum compensauit, & pro extincto philosophico lumine, regium intercalumen accendit, ne forsan obscurior eo die Florentia uideretur, Mirandulanum lumen extinctum, inquam terris, coelo redditum. ea enim Picus hiaris securitate, ex hac umbra uitae migrauit, ut ab exilio quodam, in coclestem patriam uideretur proculdubiò rediturus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
