# Opera omnia 406

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, EX EPISTOLA IACOBI ANTIQVARII, AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/406

Desideras praeterea scire quae Picus olim composuerit, uel quae modo componeret: Hexameron, Apologiamque ac de uno & ente conscripsit, Epistolasque nonnullas. Quicquid de amore olim feruente adhuc adolescentia composuerat, iudicio deinde maturiore damnauit, uoluitque penitus aboleri, nec sine illius iniuria edi potest. noui equidem ultimam pij hominis uoluntatem. Nam & aetate mihi filius Picus erat, & familiaritate frater, & amore prorsus alter ego. Moliebatur quotidie tria, concordiam Aristotelis cum Platone, enarrationes in eloquia sacra confutationes astrologorum: omnia quidem tam facundè quam subtiliter disputata sed quàm stylo luculenta, tàm nouis obscurisque characteribus adumbrata, ut uix ab eo legi possent. itaque nec dum absoluta ab eodem uel recognita sunt, nec ab alijs, nisi forte uaticinentur, exscribi possunt, namsi fortè possent, nec adeò desideraremus Picum nostrum, uelut absentem nec usquam suspicaremur extinctum. Sed pius nepos eius loannes Franciscus, literis & ingenio pollens, è tenebris in lucem eruere quotidie studet, u tamque patrui & gesta describit. Accipe denique hoc in eum Epigran ma nostrum. Antistites secretiora mysteria, raro admodum concedum oculis, statimque recondunt, ita Deus mortalibus, diuinum philosophum Ioannem Picum Mirandulam, trigesimo aetatis anno maturum. Vtan tem tibi nota sit reliqua literarum iactura, hoc autumno Florentiae factum Angelus Politianus noster, Latina Graecaque lingua doctissimus, Septessi bre proximo, ante Pici obitum migrauit è uita quadragesimo aetatis annen ediderat iam diu Miscellanea, & Syluas & Declamationes quasdam, q stolasque nonnullas acuntem quidem omnia eleganterque composita. Muls quoque quotidie, ad elegantiam necessaria, incertis sicut Picus charact ribus annotabat, ut in utroque grauior literarumm iactura contigerit. Di

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
