Latin
BACCIVS VGOLINVS ROBERTO SALVIATO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 407-2
Unproofread scanNot analysed yet
BACCIVS VGOLINVS ROBERTO SALVIATO, Eritò te Roberte docti diligunt, quos miro quodam ardore coluisti semper, &studiosi omnes amant, quos non modo opera, Ased &impensa iuuas, ut commodius proficiant, ego uero &si nec doctis, nec studiosis quidem annumerandus, plurimum tamen tibi deSere mefateor, quòd per te nobis uel remotioribus copia facta sit, diuini pimodum operis aediti nuper à Pico Mirandula uiro sane prae omnibus lui sint, quique fuerint admirando, quem recte non iam Picum, sed suam uo e phoenicem, in sacra Medicum Lauro nidificantem, Politianus meus, alsud aetatis nostrae miraculum. Illius tu librum de Septiformi sex dierum Seneseos enarratione uerę philosophiae &Christianae religionis argumen um magno Laurentio Medici patrono meo dicatum, cum diligentissime imprimendum tum ad loca diuersa, ac distantia transmittendum, &plurimis ius lectionis percudis, uel gratis habendum curasti. Quos inter &mihi con igit, per Victorium Caianum tuum hominem, multi ioci, multaque suauisate aspersum, &salibus optato hoc munere potiri. Hoc tuum in uiros cla los studium, hanc in omnes uirtutis amatores officiosam liberalitatem, qui no laudet &gratiore affectu prosequatur, is ab omni humanitate discors, &ea literarum consuetudine alienus proculdubio est habendus, non enim publicae utilitati consuli amantius, rectius, celeriusue potuit. Quare hoc ap prime tibi esse exploratum uelim, haud tenui mercede sumpsisse te huiuimodi prouinciam, cum inde &bonorum gratiam, &non mediocrem glo riam sis consequutus. Vale. Neapoli. 12. Calendas Aprilis. 1490.