# Opera omnia 407

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, MARSILIVS FICINVS FLORENTINVS, IOANNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/407

uerò relabi, uirtus consummata non tollerat, sed hęc, caeteraque id genus, ipse in uita Pici melius latiusque scripsisti, non tam ut illustrares ipsum (quis enim ad diderit soli lumen?) quàm ut occulta quidem illius opera, sed luce dignissima discussis nubibus serenares. Tuam igitur in patruum tantum pietatem, & mortales mirificè commendabunt: & Deus non mediocribus lignam praemijs iudicabit. De primo Nouembris. 1495. COMMENDATIONES IOANNIS PICII Mirandulae. Matthęus Bossus Canoniens Regularis, uir doctus & eloquens, in prooemio suarum recuperationum Fesulanarum de quodam suo dialogo prius aedito uerba faciens, ad loan. Medicem Cardinalem sanctę Romanae ecclesię, ita inquit, Cum eodem ipso Politiano nec inuitus legit semel & pluries ad calcem usque insignis & clarissimus loannes Mirandula, cuius ingenium super hu mana omnifariamque doctrinam omnes obstupescunt, & à cuius integritate animique nitore omnis abest hallucinatio palpansque consensio. Ex epistola Angeli Politiani ad Picum qua defendit locos ab Hermolao damnatos in suis commentationibus. Quo circa tu mihi nunc adeundus mi Pice, doctiorum omnium doctislimus, non quidem ut iudex, sed arbiter honorarius, qui uidelicet inter ami cos disceptantes, litem dirimas.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
