Latin
BACCIVS VGOLINVS ROBERTO SALVIATO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 409
Unproofread scanNot analysed yet
Tuum Miran dulam, quem humanitatis columem praedicas, &ipse naturae delitias appellare audeo, mihi à se amari cupienti amicum reddas, &saluum ex me di cas. Vale. Neapoli pridie nonas Iunij. 1490. Ex Miscellaneorum Angeli Politiani prooemio. Deisto enim prae cunctis admirando, non Pico iam, sed (ut ipse appelsaresoleo) phoenice potius, qui nunc in tua Laurum nidificat, tanta mea quidem expectatio est ut ausim Propertio succinere: Cedite Romani scriptoses, cedite Grai. Item ex capite eiusdem operis. 14. Vt idem &comparit &ostendit loannes Picus Mirandula meus unus omnium prorsus ab omni parte beatissimus, in opere singulari atque admi fando, quo Psalmus à Septuaginta uersos isto notarum praecipuè argumento docet Hebraicae ueritati respondere, ne iam insalutare Iudaeus aut obijcere possit ea nos in templo singulis canere horis quae ne ipsi quidem atis uersa fideliter existimemus. Item ex capite eiusdem operis. 90. Qualis est item loannes Picus hic meus è Mirandulanis principibus, ibsolutissimum naturae opus, à quo philosophia Latinè iam meditans lo uursummum puto fastigium accipiet. Item ex capite eiusdem operis. 94. Percurrimus aliquando ego &Picus hic Mirandula, nunquam satis ho molaudatus, subsiciuis horis antiquos enarratores instrumenti sacri ueteris, Graecos maximè Diodorum, Philonem, Gennadium, Aquilam, Origenem, Basilium, Didimum, Isidorum, Apollinarem, Seuerianum, alios a genus compluris, quorum ille sicutique Latinorum sententias omnes quàm diligentissime cum Iudaeorum &Chaldaeorum interpretum conterens opinionibus, nihil non euentilat &pensiculat, unde modo, aut uesitas elici, aut obscuritas tolli, aut roborari fides, aut refelli possit impietas, Ex libro de scriptoribus Ecclesiasticis loannis Abbatis Spanheimensis. Toannes Picus natione Italus, Comes Mirandulae, &Concordiae Dominus, uir omnis bonae literaturae studiosissimus, &sicut praeclaro sanguine, ita Diuino admodum ingenio nobilissimus, magna familiae omnigenum artium stipatus caterua, dignus &optimè meritus cuius profeMm ctionem ctionem Musae sequantur, doctissimus nostra aetate philosoplius est, atquae dispatator acerrimus. Scripsit stylo elegantissimo nonnulla, quae aetas no stra tum comprobare tum uel maxime admirari habebit, quibus nominis &gloriae suae memoriam non indignè sempiternam reddit. Ex compendio reuelationum doctissimi, &sanctissimi uiri fratris Hieronymi, Sauonarolae Ferrariensis ordinis Prędicatorum.