# Opera omnia 413

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, EPISTOLARVM FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/413

portentuosas effigies, & stellas in animalia transformatas, & plenum fabulis coelum, imò pro uero coelo commentitium coelum non factum à Deo, sed ab astrologis fictum, sic instructa uidetur omni firmamento dogmatis comprobati, quae simul & libros circumferat magnis nominibus praetitulatos, & rationes tàm multas decretorum suorum & praeter rationem experimenta, tam diuturnis obseruationibus, tam diligentibus annotamentis corroborata, tum ab usu tot seculorum, & tam multarum aetatum approbatione recepta. Mirum quàm per caligines istas & nebulas oculis imperitia offensis, & speciosam, & uenerabilem, & serie plenam authoritatis imaginem sui representat. Quas ubi tenebras & praestigia radio rationis, & diligenti tractatione discusseris, uidebis in illis libris nihil esse libratum, in authoribus nullam authoritatem, in rationibus nihil rationale, in experimentis nihil consonum, nihil constans, nihil uerum, nihil credibile, nihil solidum, sed pu gnantia inuicem, falsa, uana, ridicula, ut uix credas qui scripserunt fidem adhibuisse his quae scribebant. Quod uero spectat ad unitatem, non inuenias temerè quae plus spei proponat suis aurarijs, quae maiora desiderabiliora promittat. Prudentiae se facit conseruatricem, cuius de futuris coniecturam terta praecognitione stabiliat, sed & philosophiae cuius maxima pars quę de coelis (ut isti uolunt) per coeli influentiam ad liquidum absoluatur. De medicina non attinet dicere, denautica, de agricultura, dum non solum fu tura praenunciat his, sed & uires coelorum ad terrena deducit, unde omnium artium opera efficacissimè, unde omnium artium magistri quod uolunt facile consequantur, & haec quidem ueteribus, sed etiam neotericis persuasit, religioni si Dijs placet, cum uniuersae, tum Christianae plurimum conferre authoritatis & emolumenti, & ut semel dicatur imitata suum ma Sistrum, & regna mundi adorantibus se promittit, & suum lignum gustantibus, aemulationem diuinitatis, boni malique coonitionem. Quae non modo ullis ut pollicetur uitae usibus commoda sit, sed fraus est omnium pe stilentissima, si quidem illa ipsa est, ut demonstrabimus, quae philosophiam omnem corrumpit, medicinam adulterat, religionem infirmat, superstitiones parit, aut roborat, idolatriam fouet, prudentiam aufert, polluit motes, coelum infamat, homines miseros, anxios, quietos, & de liberis serlos, & in rebus penè agendis omnibus planè facit infortunatos. Quod cumego exploratum habere mihi uiderer atque compertum, putaui piaculum me facturum, nulla uictima expiandum, si tacerem, si dissimularem, nec uel penitus pro uirili uenenum, hoc de credulorum manibus exforquere tentarem, hac praesertim aetate, qua si quando aliâs ad hanc fraudem omnis aetas & ordo sexusque caligat. Est autem tanto magis pro ueritate pugnandum quanto plures habere cognoscitur oppugnatores, siquidem ut prodesse omnibus, ita placere tantummodo bonis desideramus, nec iudicium multitudinis fidem habet, ubi contra statratio consen susque doctorum, nec nos auram spectamus popularem, sed lucem ueritatis & publicam utilitatem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
