# Opera omnia 414

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/414

IOANNIS PICI Mirandulae Concordiae Comitis Disputationum in Astrologiam, LIBER PRIMVS. RIMVM omnium scire Lectorem uolo, non hoc nostrum inuentum audaciamque fuisse reijciendi confutandique astislogiam, sed à prima antiquitate bonis ita iudicijs sempervsum non esse professionem, quae tot homini incommoditot insanias undique sub praetextu scientiae & utilitatis inueheret. Hinc Caesarum legibus & prudentum, uti noxia uitae ciuitatibus minatur, hinc oraculis Prophetarum, Pontificum sanctionibus, hominum sanctissimorum uocibus & doctrinis, ut moribus & pietati pestiferacon demnatur, hinc à philosophis & mathematicis quicunque sapere ex libus non loqui didicerint, quasi falsa, non utilis, non possibilis, non amicaphs losophiae, uel contemnitur ferè uel confutatur: Id quod alijs uel nescientu bus, uel denegantibus prius quàm rationibus res agatur, hoc libro sumus declaraturi, ut post tales accusatores non ad inuidiam nobis haec accuss. tio, sed potius ad pudorem bonę frontis hominibus, si qui suscipiant, porsit esse defensio. Exordium uerò faciemus à philosophis, quorum mals authoritas, quae prudentum, & communior interdum esse solet, quàm Prophetarum. Pithagoram astrologiae fidem non praestasse, tum authores Theodoretus, tum Laërtius, quoque Diogenes, & Plutarchus, indicaus? runt. Democriti illud fertur, quod ante pedes nemo spectat, coeli scrutantur plagas. Academicus Phauorinus & Panaetius Stoicus ipsam incessuus runt, ridetur eadem à Seneca, confutatur à Cicerone, sed & disputanttu aduersus illam Carneadem, & diuinis infensum, Bionem philosophum quis ignorat? Quod si superat omnem insaniam, cui nec insanus acceda Orestes, quantum insaniae continet astrologia, cui nec multa delirans assentiri potuit Epicurus. Plato & Aristot. philosophiae principes indignam putauerunt, de qua uerbum aliquando facerent tota sua philonsophia, plus eam silendo quàm quisquam uoce scriptisue condemnantes. Nam qui aliter sentiunt, illud quaeso respondeant cur toto decursu suarum commentationum, ubi uel proprietates explicandae coelestium uel causae inferiorum inde erant petendae astrologicum illi nihil unquam attulerint?

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
