# Opera omnia 416

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/416

nam si foret ars astrologia penderet à naturali scientia, sicuti medicina, ut quemadmodum medicus à philosopho, fruticum, herbarum, animalium naturam mutuatur, quibus utatur ad sanitatem corporibus conciliandam, ita discat astrologus à philosopho siderum uires & proprietates quibus utatur, & uti doceat ipse ad praedicendum, nam qui diuinatricem astrologiam partem aut finem mathematicae putat astronomiae, plus quàm cùm ea, si qua esse putetur, quàm cum naturali philosophia habere commertij, is quàm longe fallatur postea declarabimus. Nunc tantum admonemus rem positam doctis, tamen extra controuersiam, ad philosophum pertinerescire de sideribus quicquid eorum substantiam ordinemque consequitur; ad motus & moles eorum dimetiendas astronomo delegato, ad praeuidenda futura de habitu posituraque eorum astrologo, si quis artifex scilicet, esse concedatur astrologus. Quare nimis omnino dormitans & inexcusabile Platonis Aristotelisque silentium foret, ea nec indicantium quidem, quae fuerant illis etiam exactissime pertractanda. Quod ubique apud Platonem Miscellaneam agentem, omnigenamque doctrinam tum apud Aristotelem in Problematis maxime licet admirari. Quo libro de mathematicis, deque omnibus artibus, & disciplinis quaestiones proponens, & earum ex omni genere dogmatum etiam antiquatorum afferens solutiones, hiscere tamen astrologicum uerbum nusquàm inuenitur, licum item in Ethicis ad Eudemum ubi de bona fortuna disseruit. Quo si sats indicio non mouemur, audiamus discipulos utriusque philosophi, eam nobis sententiam testificantes, quam magistri silendo nobis eloquuntur, Plotinus in Platonica familia primae ferè authoritatis habetur, eum serbit Porphirius cum diligentem astrologiae operam dedisset, comperiss setque tandem artis uanitatem falfitatemque, praedictionum omnem astrogis fidem abrogasse, quare libro quoque dicato, cui titulus de Stellarum efficientia, dogmata astrologorum asseueratè risit & confutauit. Quos aegreferens Maternus multa super eius morte mentitur, quasi de eo pos nas sumpserit fatum. nam illa esse falsissima ex Porphirio ipso Plotini discipulo facile intelligitur, qui & genus morbi quo decessit, & calsam, & cur Roma discesserit planè fideliterque describit. Origenes Ada mantius in philosophica secta sicut in omnibus disciplinis eminentisam mus, saepe multisque rationibus astrologicam uanitatem sugillauit, nisi forsitan eius testimonium minus faciunt homines superstitiosi, quoniam fuit etiam Christianus, sed non fuit Christianus Eudoxus, qui etiam Platonem audiuit, & in Aegypto uersatus est, & habitus princeps Astronomorum sua tempestate, qui tamen nihil credendum astrologis ex hominum genituris eorum fata praedicentibus scriptum reliquit. Alexander ex Aphrodisiade summus author in Aristotelica philosophia de Fato librum ad Caesares Seuerum primum & Antoninum filium scribens, & fati reiecit necessitatem, & de astroligicis P luit. Ad quae fati tamen commemoratio trahit uel transuersos. Nec forsitan aliud ei consilium elucubrandae commentationis, quàm ut propensum Seueri Caesaris animum ad istiusmodi superstitionem philosophica ratione castigaret.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
