# Opera omnia 417

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/417
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/417

Auerrois celeber in eadem familia philosophus, & rerum naturalium grauis aestimator, ubique astrologiam lacerat, damnat, insectatur, nam in prima quidem philosophia astrologorum opinionem de coelestibus imaginibus, quibus subesse terrena figurae similis animalia putant, fabulosam dicit, qua tamen sublata, ruit maxima pars astrologicae superstitionis, idem Cantica exponens Auicennae, Alibi quidem ait contraria esse philosophiae, alibi fere omnia falsa dogmata astrologorum, tum artem ipsam in uniuersum uanam & infirmam. In libris item aduersus Algazelem, artificiosas imagines in quas coeli uirtutes deriuare se posse putant astrolo gi, prorsus inesticaces asseuerauit. Auicenna uir magnus in omnib. disciplinis, ultimo suae primae Philosophiae libro, multis rationibus comprobauit ab astrologis praeuideri futura non posse, quare nec eorum praedictionibus ullam fidem adhibendam. Mitto Henricum ex Asia compluresque neotericos illustres in academia Pariensi dicatis operibus hanc uanitatem persequentes, quanquam maxima pars philosophorum contempserunt eam potius quàm confutauerunt, sicut artes alias circulatrices, & aniles fabellas, & deliria praestigiatorum. Sed illud animaduersione dignum quòd astronomi quoque ipsi professionem i stam reiecerunt, quod fieri omnino non potuit, praeterquam conscientia compertae falsitatis, cum alioquin illis in coelestium motibus exercitatissimis tantum accederet & scientiae, & gloriae, & quaestus, quantum astrologiae fidei & authoritatis. At ille quem citauimus nuper Eudoxus Gnidius summus fuit in mathematitis, cuius in astronomicis rebus iudicio nittitur. Aristot. sed prudentissimus legislator, scripsit enim leges ciuibus suis, & sub Philistio medicus insignis, & philosophus sub Platone, qui tamen ne crederemus astrologis nos admonuit literisque mandauit, ita scilicet, ei mathematica ratio demonstrauerat, & magister etiam Plato persuaserat. Cassandrum & Archelaum cum in astronomia praecellerent, hoc praedictionis genere nunquam usos author est Panetius. Hoy chilax Halicarnaseus quanquam doctissimus in omni mathematica, totum hoc tamen diuinandi per astra ge nus repudiauit. Veniamus ad neotericos. Nicolaus Oresmius & philoso phus acutissimus, & peritissimus mathematicus, astrologicam superstitionem peculiari commentario indignabundùs etiam insectatur, nihil ratus ille fallacius, nihil detestabilius, nihil omnibus quidem ordinibus sed prin ipibus maximè uiris esse pestilentius. Ioannes Marlianus nostra aetatesum mus in mathematicis & erat & habebatur, is non modo praedictionibus istis semper abstinuit, sed etiam de ipsarum falsitatem postremis annis scribere instituerat, quanquam, erat enim longęuus, interceptus morte id non effecerit. Aiebat homo minime gloriosus habere se aduersus astrologos certissimas demon strationes. Quod cum alij, tum familiaris illi Luchinus noster & ipse pręcellens mathematicus mihi non semel retulerunt. Paulus Florentinus in medicina quidem, sed praecipuè in mathematicis Graecè Latineque doctissimus, quoties de ista professione rogabatur, toties eam incertam fallacemque asseuerabat, afferens inter caetera de seipso euidens experimentum, qui cum quinque & octuaginta iam implesset annos, in sua tamen genitura quam exam minarat diligentissime uitalem nullam constellationem reperisset.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
