Latin
IOANNIS PICI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 418
Unproofread scanNot analysed yet
Afferrem multos ex his etiam qui uiuunt &philosophos &astronomos idem sen tientes, sed nescio an inuidiam aduersus se concitari uelint hominum, co li, fatique, potentium. Porrò noster Marsilius scripsit ad uersus eos apertè Plos tini uestigia secutus, in quo interpretando &enarrando magnopere rem Platonicam iuuit, auxit, &illustrauit. quòd si ualitudini consulens hominum aliquando corrogat sibi de coelo quaedam etiam auxilia, optat illepe tius ita fieri posse quàm credat, testari hominis mentem fidelissime possum quo familiariter utor, nec habui ad detegendam istam sallaciam, qui mesti pius &efficacius adhortaretur: nec quoties unà facetiamur uberior nobium occasio segesque ridendi, quàm de uanitate astrologorum praesertim si teltius interueniat Politianus, interuenit uerò semper omnium superstitionum mirus exibilator. Forte uęro nec Nicolai Leonicoeni nostri iudicium supe hac re dissimulandum: Is cum mathematica, ut omnes liberales scientia fideliter teneat, ita tamen hanc uanam iudicat prophetantem astrologiani ut nec illos qui scripserunt, praesertim doctiores fidem putet adhibuissellus quae scribebant, quòd si causam interroges cur igitur scripserint, responi det partim auaritia, partim imperitia principum effectum. Nam cum, in quit ille, in demetiendis astrorum motibus &corporibus quod mathema tica facit astronomia, praecellentes illi uiri die noctuque laborarent, nullum erat eis inde apud principes emolumentum, quibus scilicet nihil curae quasm magno sydera cor pore, aut quàm ueloci motu per coeli spacia reuoluerel tur, hoc illi cum uidissent ne coelestia perscrutantes interim essent inopss terrenorum, lepidam excogitasse fallaciam, qua sibi principum animos obs ligarent, &suae professionis facerent amatores. quare commentos ab his astris omnium fortunas, sed praecipue principum dependere, liberos seli cet, uitam, imperia, uictorias, ualitudinem, sibi uero qui illorum diu motus &naturas obseruassent, penitus cognitum &exploratum, quid cuiquam uel boni pollicerentur uel ad uersi denunciarent, tum habere praeterea an manum se remedia quibus praeuisa mala repellerentur, bona confirmaren tur. nam si felix hora notaretur, imagines ex materia quadam coelestibus s lis naturis cognatiores posse conflari, ad quas miris machinamentis dedu cta uirtus ab astris felicissimos faceret homines, rerumque potentes, illarum uel tactu uel gestatione quicquid appeterent facile consequentes, quibus omnibus rebus quo plus fidei facerent, illud addidisse reuelata sibi diuinitus huius artis secretiora mysteria, quemadmodum à potentissimo Mercu rij numine &Petosirim &Aesculapium accepisse quam plurima.