Latin
CAPVT PRIMVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 42
Unproofread scanNot analysed yet
Primum igitur coniunctionis modum designat nobis terra inanis &uacua, quoniam terra, id est, materia inanis est, nisi aliunde formis adimpleatur. Secundum indicant tenebrae super faciem abyssi. Nam abyssus sua quidem natura nec lucidus nec tenebrosus, sed illius tamen naturam tenebrae consequuntur, nisi accedens lumen illas fugauerit, quemadmodum &materiae informitatem inanitatemque priuationis tenebrae consequuntur, donec adueniens eas species expulerit. Tertium ostendit lux oborta corporibus. Est enim in eis lux uti forma insubiecto. Quartum coelum &terra, quoniam non inhaeret terrae coelum, uti forma uel accidens inest rei quam perficit, sed coniungitur ei uti efficiens patienti &transmutans causa corpori quod transmutatur. Postremi exemplum est spiritus Domini, qui fertur super aquas. Artifex enim Domini sapientia &spiritalis natura omnino abiuncta à commertio corporis haud aliteriungi corporibus intelligi tur, quam ars, quae in mente est architecti, coemento, lignis &lapidib. iun gatur. Rursus autem &hanc considera consequentiae rationem, esse terram ex se inanem, domesticas habere tenebras, tum proximeluci iungi, per lu cem coelo, per coelum substantiae spiritali. Sed uideamus qualiter haec se ha beant in nobis. Terra terrenum est corpus inane uita, uacuum sensu, superque ipsum sunt tenebrae, mors, torpor, incfficacia, immobilitas, insensatio: lux uita est, quae illud uegetat, excitat, agit, mouet, &sensu praeditum reddit: coelum est animus, fons illius lucis, &spiritus Dei est intellectus, lumen diuini uultus. &de his hoc loco plura etiam quàm opus sit.