Latin
421.1 to 421.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 421.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Is igitur quo iudicio philosophicas res tractauerit, &in prooemijs magnae compositionis quam uocant Almagestum, &in libris Apotelesmaton satis indicauit. Exordiens enim libros mathematicos partitur philosophiam contemplatricem ex Arist. sententia in tria ge nera, theologicum, naturale, &mathematicum, tum rationem partitionis exponens, omnia, inquit, quae sunt ex tribus constant, materia, forma, &motu, quae separari abinuicem cogitatione quidem possunt, re autem non possunt. ab his igitur tribus, tria illa genera philosophiae dicuntur, à motutheologicum, cum primi motus causa non aliud sit quàm Deus, à mate ria physicum, à forma mathematicum. Haec est Ptol. sententia, in qua tot esse apud bonos philosophos errata quot uerba, nemo paulo doctior dubitauerit, neque enim omnia ex illis tribus. Quod si omnia dum dicit naturales res intelligit, quomodo circa has uersabitur ipsa philosophia, in tria illa deinde genera diuisa, physicum, diuinum, &mathematicum. Sed neque ex naturalibus quicquam constat ex motu, quanquam non fiat, nec perma neat sine motu, sed demus ei hanc ueniam loquendi. Aristot. ipse quem probat, quomodo ei dabit à motu oriri genus theologicum? Cum &ipse Deus quatenus primi motus author &causa, non à theologo, sed à philosopho inuestigetur. Reliqua etiam aut falsa, aut quae facile uideas ab homine prola ta parum perito gnaroque philosophiae. Iam uero ex libris Apoteles. quos uocant Quadripartitos insigniores errores &magis euidentes, cum &Lunam humiliorem credit, quia humidus uapor à terra ad eam reliquis astris terrae proximiorem ascendat, &eadem ratione aridum Saturnum, quia ab his uaporib. magis elongetur, eundem uerò &frigidum esse, quia sit procul à calore solis, louem temperatum quòd inter gelidum Saturnum, &feruidum Martem medius collocetur, atque alia hoc genus multa de siderum proprietatibus quae exibilabunt philosoppi potius quàm confutabunt. Et quanquam magistri errorem erubescens Arabs enarrator conetur in sensum alium Ptol.