# Opera omnia 421.5-7

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 421.5 to 421.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/421.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/421.5

uerba transferre, ipse tamen defendi uel excusari se tolem. non patitur, qui adeò haec asserit, affirmat, & saepius iterat, ut de sensu eius dubitatio nulla relinquatur. Tu uero ex uno hoc disce omnes, & ex optimo indica deteriores. Primus fere à Ptol. habetur Albumasar is nec philosophus fuit, nec dialecticus, & in mathematicis imperitus, erat enim grammatices artis professor, & à scribendis historijs (ut narrat Auenrodan) ad astrologiam se conuertit, in qua etiam sua professione quàm esset uerus uel hinc cognoscas, quòd Ptolemaeum astrologum ex Aegypti regibus putat fuisse, qui Alexandro successerunt, quasi inter hos & illum non plus quingentis etiam annis intercesserit, cum reges Ptol. ante Christum per quadringentos annos floruerint, Ptol. astrologus sub Adriano scripserit & Atonino. Vide mirum rerum altissimarum indagatorem & obseruatorem fidelem, qui in re tam aperta tanta sit ingenij uel somnolentia uel tarditate? Idem in Nn astroastrologicis rebus quantum errauerit, quàm apertis confessisque mendarijs institerit quasi ueris, postea declarabimus. Quid memorem Maternum & in rudimentis arithmeticae sic hallucinantem, ut scribat: quid decernat Mercurius, cum in nocturna genitura coeli medium occupauerit, quasi à Sole Mercurius plus quadraginta aut circiter partibus abesse unquam possit, aut à coeli medio Sol per noctem plus septuaginta semper non absit. Mitto alia multa in quib. cum semper multae loquentiae, exiguae semper sapientiae hominem deprehendes.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
