# Opera omnia 424.5-6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 424.5 to 424.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/424.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/424.5

Alij negent prouidere Deusm hominibus, alij ullam omnino esse religionem. At euertentur hac ratione omnia bona, cum nihil sit adeò bonum quo abuti natura hominum non possit. Quare qui ita se defendunt, iudicium ecclesiae, quod contemnere erubi scunt, oblique interim grauiter calumniantur. Sed cogi omnino possum, ut uel repudiare istam uanitatem, uel à maioribus suis, hoc est ecclesiae di cibus deuiare in sinistra non possint. Nam quacunque illi ratione astrologiam damnauerint, dicant quaeso iusta ne damnauerint? an iniusta? iniusta dicere nolunt, si iusta, cur non cum illis uos quoque eam pariter damnatis: Sed damnamus inquient & nos illos errores, propter quos illis astrolo gia displicuit. At ego illud quaero cur non propter eosdem illa displicetuo bis? Nam interdicere illos astrologiam non quadamtenus, sed omnino om nem prosequi, abominari palam est, & mox ostendemus. Vos factum con tenditis propter quosdam errores, esto, sed illud respondete, an recto indi cio propter illos errores tota abijciatur, si recto, cur non idem facitis uos?

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
