# Opera omnia 426

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/426

Augustini ratio illa de geminis nónne eò tendit ut omnem tollat ab eis praescientiam futurorum: Idem in Enchiridion, nónne ipsam so lam temporum obseruationem, ut haec fausta, illa infausta putemus, ad magnum dixit pertinere peccatum? Cum tamen in hac horarum dierumque electione libertatem potius nostram exerceamus quàm auferamus. Sed ita ess certe, displicebat eis undique astrologia, licet ea maxime parte, qua religionem & mores coelo subijciebat, hac eam execrabantur, ubique confutabant, hac impiam arbitrabantur, ubique uanam, hic blasphemam, ubique superstitiosam, hic abominabilem, ubique ridiculam. Quare Augustinus in libro de do ctrina Christiana ad perniciosam dixit superstitionem pertinere eos qui Ge nethliaci dicuntur, non solum quia actiones nostras, sed quia & actionum euentus à stellis putent procedere. Et in libro confessionum de Planetarijs loquensi hoc est, astrologis, quos Christiana, inquit, & uera pietas expellit & damnat, & illud Moseos exponens: Posita sidera in signa & tempora, non signa inquit, dicit quae obseruare uanitatis est, sed uitae usib. necessaria, quam lia nautae, agricolae, & id genus artifices obseruant. Eodem loco Basilius eam occupatissimam esse dixit uanitatem. Ambrosius inutilem & impolsibilem. Theodoretus à philosophis etiam confutatam. Chrisostomus uanam, falsam, ridiculam. Legamus Bardesanem, Ensclaum, Didimum Apollinarem, Tertullianum, & innumeros alios plures, etiam Apostol cos uiros, & quid plura, uidemus Hebraeos haereticos gentes eadem ge nus hominum hoc censoria uirgula prosequutos. Quo factum ut mirare tur Augustinus cum redarguentia haec astrologos testimonia tali celebium tate in ecclesijs legerentur, plena tamen esse conuenticula nostris hominu bus, qui tempora rerum agendarum acciperent à mathematicis. Idem cum super Psalmo tertio & sexagesimo ad populum concionaretur Mathematicum produxit poenitentem, qui professioni scilicet renunciauerat, non aliter quàm si aut Iudaeus aut Ethnicus aliquis regenerationis lauacrum accem pisset. Quam pulchrè idem interpretans loannem insaniae nostrae nos admonet, qui ad astrologos liberi intramus ut exeamus serui, & mendacijemptis libertatem illis nostram erogamus. Inlibro uerò de Natura dęmon num ait expresse, nemini licere post Christum genituram alicuius de conlo interpretari. Hieronymus ex opprobrijs Aegypti, hoc est, reliquijs ido latriae esse ait, requirere stellarum cursus & futurorum ex eis euenta rimariSeuerianus in libro quem de Septem artibus, quem falso, quasi Cassiodori citat Rogerius postquam de uera dixit astronomia: tum ea inquit qua attinent ad praeuidenda futura ita debere nesciri, ut nec scripta esse uideas tur, sunt enim fidei nostrae sine dubitatione contraria.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
