# Opera omnia 429

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, INCERTAM ESSE ARTEM ISTAM IVDICIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/429
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/429

INCERTAM ESSE ARTEM ISTAM IVDICIO etiam principum illius. Cap. 1. ED ne sola authoritate pugnemus demonstrabimus toto hoc opere certis rationibus reiectam iure à sanctis istam superstitionem, quia religioni maxime aduersaretur, utiliter le gibus interdictam, quia uitae inutilis sit, imò noceat & peruehementer, rationabiliter à philosophis confutatam, ut quam falsam incertamque cognoscerent. Et quanquam inde uidebatur exordiendum ut falsa demonstraretur, quoniam statim inutilis etiam reddebatur. Aliter tamen faciendum putaui, ut scilicet priusquàm de eius falsitate disputarem, ostenderem amatorib. astrologorum, etiam si esset talis ista professio, qualem ipsi eam faciunt & affirmant, nullum exteriori homini ab ea commodum prouenire, interiori autem non solùm maxima detrimenta, sed etiam exitialia. Quod priusquam aggrediamur, praefari quędam oportet, ex quibus intelligamus quantum suae professioni summi ipsi astrologorum principes tribuant. Ptol. igitur in primo Apotelesmaton, postquam iudicia astrologorum saepeesse mendacia dixit uitio praedicentis, tamen haec ita subijcit ad uerbum quae nos uoluimus transferre, quare male haben tur in translatione communi, & peius in translatione Auenrodan, & ab eo male exponuntur, sed cum fideliter erunt translata expositione non indigebunt. Verum illud tum liquet etiam si quis disciplinas istas uestigijs ri&t quantum fieri possit indagauerit, necesse esse tamen, ut is etiam quàm sępissime offendat, non ualet ob illa quae supra diximus, sed uel ob ipsam potius rei naturam, uel quoniam maior est nostra imbecillitas, quàm ut tantae professionis magnitudini pares simus: Etenim cum omnis contem platio quaecunque in materia affectionibus uersatur, magis uerisimilia capartet, quàm quicquam pro uero decernat. Tum uero hoc illius maxime proprium, quae quasi confusa ex multis inter se dissimilibus est, atque ex antiquis errantium siderum figuris aspectibusque dependet, quoniam quę circa rerum euentus obseruata sunt à priscis, ea nos aetati nostrae quoties quidem ad eundem modum se res habet accommodamus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
