Latin
CAPVT
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT QUINTVM. Dmonemur autem &hinc quid facto opus sit nobis, ut naturis melioLrib. uniamur, in quouis tota &summa posita est nostrae felicitatis. Nam &docet nos prima dies, tunc primum aquis depulsa nocte obortam lu cem cum spiritus Domini eis incubuit. Vnde illud Iacobi significatur: Om ne optimum donum desuper esse à patre luminum. Quod ne nostros comme morem: Ita confirmat lamblicus, ut nihil quasi uel mediocre promittere sibi posse de se humanam naturam uelit, nisi maiori, id est, diuino numine sit adiuta. Quod si est uerum &non modo à nostris, sed à philosophis etiam conprobatu, profecto omne studium nostrum in eo esse debet, ut conuersi ad supe ra, quod fit per sacram religionem, per mysteria, per uota, per hymnos, preces et supplicationes, inde nostrę infirmitati uires quęramus. Hinc Platonicę &Pythagoricae disputationes à sacris precib. exorsae desinunt in easdem, quib. &Porphyrius &Theodorus &omnes academici nihil utile magis, imò necessarium homini esse uno ore confirmant. Indorum Bragmanes &Magi Per sarum nihil aggressi unquam leguntur nisi oratione praemissa. Quae ideo gentium testi monia affero, ut quib, à malo daemone persuasum, ut gentib. potius credant quàm ecclesiae, uel ab his discant, quibus adhibent fidem neque ridendam, neque inutilem, neque indignam rem esse philosopho operam sumere, &qui dem magnam atque assiduam in sacris precationibus, in mysterijs, in uotis, in hymnis Deo iugiter decantandis. Quae res si quod hominum genns &iuuat maxime &decet, illis pręsertim utilis &decora, qui studijs literarum &contemplandi ocio se dederunt. Quib. nihil necessarium magis quàm ut quos in diuina identidem mentis oculos intendunt, &uitae integritate depurent, &petita per ferulam orationis desuper luce largius illuminent, admonitique propriae semper imbecillitatis cum Apostolo dicant sufficien tia nostra ex Deo est.