Latin
INCERTAM ESSE ARTEM ISTAM IVDICIO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 431
Unproofread scanNot analysed yet
Am haec si sint uera, proferat astrologus quod nam emolumen tum ex eius praedictionibus uita consequatur. Respondebit fortasse duplex, alterum uerum dicit, &horam doceri qua au spicari actiones nostras debeamus, ut feliciter fiat quod facturisumus. Alterum cum praedicit quod est futurum, unde illa est utilitas, ut qui bus in rebus infelices nos fore cognouerimus illis abstineamus, contra ea aggrediamur, in quib. felicitatem natalitia nobis hora polliceatur, sed age excutiamus utrunque, ab eo exordientes quod primo loco proponebatur, &quoniam nobis cum astrologis disputatio, utamur his maximeassumpertionibus, quae apud eos uerissimae existimantur. Aut igitur in re quam auipicato facturus es, fauorabile tibi coelum natalis constellatio fecit, aut addersum: si ad uersum non prodest auspicatio ex sententia Ptolemaei, quare rem illam infeliciter semper aggredieris, &ab ea semper feliciter abstinebis: sifauorabile nulla opus horarum electione, sed tua tibi electio sufficit, quoniam tunc felicissime rem illam aggredieris, cum te ad illam animus inuitabit. Neque enim aliud est esse fortunatu (si fortunatus est aliquis à corlo) quàm uim nostram imaginariam famulam rationis ita coelitus moueri, ut his &mo dis &temporib. ununmquodque faciendum suscipiamus, quilibet quàm felicissimè uotum perfici possit, quo circa dixit Aristoteles non prodesse fortunato consilium, in ea scilicet re in qua eum natura formauit, ne forte aliò te consilium distrahat &abducat quam institutus ille animi impetus te uocabat. Mitto quòd Haly interpres Ptolemaei friuolam esse ait &inefficacem hanc partem astrologiae quae est de electionibus. Mitto fidem ipsam experientiae qua nul la certior, nulla constantior, ea enim quotidie facit manifestum eos potissimum in suis rebus agendis parum esse felices, qui uanam hanc temporum distretionem obseruant. Contra, longe feliciores qui ista superstitione reiecta, solaelectione &prudentia ducibus utuntur. Quis enim nostra aetate fortu natior Francisco Sfortia: qui militari felicitate amplum sibi &florentissimum Insubrium parauit imperium, &posteris auctum confirmatumque reliquit: Cuitamen semper omnes astrologi uel odio fuere uel contemptui, nedum tos in suis rebus aut bellicis aut domesticis consiliarios adhiberet. Quis Zo roastre inter antiquos in astrologia, in magicis &in omni superstitione po lentior? &tamen eum in bello &uicit &occidit Ninus, nec astrologus utique nec magus. Pompeius diuinatorum responsis plurimam fidem, Caesar hullam, adhibebat: illi ad uersa, huic felix laetaque fortuna. Caesarem Iustinianum exterminatorem, ut uidimus, astrologo um, domi &militiae felicissimum quis ignorat? Contra, Iulianus Imperator &Christiani nominis ini micus, &omnium superstitionum curiosissimus obseruator, quàm breui quàm infeliciter &uitam amisit pariter &imperium.