# Opera omnia 435

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, NON ESSE ASTROLOGIAM RELIGIONI VTILEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/435

Duxit autem hominem alioquin doctum in hunc errorem ignorantia potissimum astronomiae, quam cum post studia theologiae, in quibus in celeberrima Parisiensi academia se exercuerat, coepisset iam senex paululum degustare, allectus est magnifica illa specie istius artis de maximis disseren tis, & quae in primis humana curiositas scire desiderat, & priusquam eo peruenisset ut infirmitatem dogmatis profanda examinatione deprehenderet, scripsit properanter nimis, duo illa opuscula de quibus factus paulo peritior retractauit, deinde multa in eo libello quem uocat Elucidarium, cum tamen in eo multae sint tenebrae, quos omnes libellos siquis legat rudis astronomię, tanto magis mirabitur, quanto minus intelliget. Sed qui uel mediocriter in ea arte profecerit eum potius scriptorem, quàm astrolo gum fuisse iudicabit, & quęcunque dicit potius lecta ab eo, quàm medulitus intellecta. Ferè autem quaecunque scribit ex Rogerio Bacone, Abraham ludęo, Henrico Macliuien, Albumanasareque, & summa nescio qua loannis cuiusdam Britanni ad uerbum accipiuntur. Quod ipse autem esset auditor tantum, & parum peritus rerum astronomicarum, uel hinc potest cognosci quòd in ipso Elucidario, quod est eius opus emendatissimum, ca. 11. ait fuisse nos cum illa scribebat, anno scilicet quarto supra millesimum & quadragentesimum in aërea triplicitate, futurosque per annos adhuc unum & sexaginta, donec scilicet super mille & quadringentos quintus & sexagesimus annus ageretur, tunc igitur futuram magnam Saturni & Iouis con uctionem, cum ab aërea ad aqueam triplicitatem mutatione. Ea uero mulatio per annos fere quadraginta praecesserat, anno scilicet Christi quinto &sexagesimo supra mille atque trecentos, quo tempore die nona atque uigesi ma mensis octobris in septima parte Scorpionis Saturnus & Iupiter simul fuerunt, & deinceps in aqueis semper signis ad hęc usque tempora se coniun terunt, noster uero Alliacensis quod per centum ferè annos ante contigenit futurum adhuc pręstolabatur. Alteram autem utilitatem quam ex astro logia idem putauit prouenire de uero scilicet annorum numero colligendo abundanter refellimus, eo libro quem de uera temporum supputatione conscripsimus, quanquam si iuuaret rempublicam Christianam hac parte astrologia non ad eam spectaret, quam hic confutamus in futurorum praedictione uersantem, sed ad ueram astronomiam quę una est ex liberalibus disciplinis cuius est tempora superputare & siderum motus mathematica ratione metiri, sed non hic locus contutandi eius errores, quod sequentibus libris su mus facturi. Ibi enim quod attinet ad concordiam philosophię & theologię ostendemus, quę à Prophetis enunciata sunt à coelo nec fieri, nec significa ri, atque ita si uera etiam sit astrologia, prędictionem tamen earum rerum ad cam non pertinere, qui uero quatenus quidem supra naturam sunt eximut à coelo, quatenus autem naturale aliquid est in eis & fieri à coelo & praeuideri per coelum contendunt, hos ostendemus nihil dicere, cum dicere aliquid tamen uideantur, tantum autem abesse ut Prophetica oracula per astrologorum decreta utiliter confirmentur, ut nihil fieri possit ad infirmandam religionem, potentius & efficacius.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
