Latin
NOXIA SIT ASTROLOGIA, QUAMQUE
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 438
Unproofread scanNot analysed yet
Abraam Iudaeus non qui dicitur Auenazra, ut falso credidit Alliacensis, sed quem uocant Nasi, hoc est Patriarcham, nónne &legem Mo saicam, egressionem Iudaeorum ex Aegypto? &quaecunque sub lege populo contigere ad uarias coniunctiones inepte quidem atque ridicule referre conatus est? Sed utinam soli quos commemorauimus inter tenebras malae religionis lucem huius ueritatis non peruidissent, utinam nostri ho mines in Euangelij splendore non ita caecutirent, non peius quàm illi de nostra &illorum religione sentirent. Insanus ille Bonatus usum ait Dominum lesum horarum electione cum Apostolis consulentib. ne in Iudaeam rediret. respondit 12. esse horas diei. Horam enim, inquit, sibi elegit quasi li eum laedere non possent, quasi illos cum uoluit non prostrauerit, &inter eos in luce diei melius transiens, eos non latuerit. Mitto quàm temeras rie, quàm blaspheme de Diuina Francisci familia loquatur, &Diuini amoris miraculum Martis opus fuisse fabuletur. sed quid quaerimus remotior ra: in his quae quotidie de annorum euentibus publico uaticinio foras inuulgantur, nónne &legem Christianam Christi, Mercurijque doctrina esse petfectam, &louis religionem &à uirgine suscipere puritatem. Ita haec ocum lis &non indignantibus Christiani homines legunt, &in procemijs nescion cuius theoricae aduersus Geardum multa disputantis, nónne etiam scri ptum est cum de nouo deligendo Pontifice tractaretur deuotè supplicanu, dum? ut sidus Mercuri: le suo sancto radio temperet (aiunt enim) Mercus rio nostram subesse legem, atque ideo homines Christi Mercurij hominea uocauit, quod nescio qui possit homo Christianus aequis auribus audirem Rogerius Bacon eo usque est euectus ut scribere non dubitauerit errare Chu stianos, qui die sabbati non ferientur, &operibus uacent ritu lud aeorum cum sit ea dies Saturni quae stella rebus agendis parum commoda &felix existimatur, in quibus uerbis non solum nostros accusat, sed Mosem imò aperte ex Propheta astrologum facit, docens quae de sabbati ferijs ille constituit, non diuini alicuius mysterij, sed astrologici dogmatis habere rationem. Quae omnia siquis recto iudicij examine penset, uidebit nullo magis errore pietatem uerae religionis offendi, cum ęquè sit impium totaliter nullam putare esse religionem, &ex coelo fatali quadam eam necessita te deducere. Quod si qua astrologo capessenda religio sit, ad quam erit propensior quàm ad idolatriam, ut eos potissimum deos &colat &reuereatur, à quibus omnia hominibus &bona &mala putet prouenire. Iam hęreses Manichaeorum arbitrij libertatem tollentes, unde potius putamus emanasse, quàm ex ista de fato astrologorum falsa opinione. De supersiitionibus nulla est controuersia prodire ab astronomia omnes, &eas quasi alumnas ab illa contineri confirmat Varro. Geomantiam omnes illiuscriptores astrologiae filiam uocant. Magi ita huius artis usum sibi necessarium putant, ut magiae clauem astrologiam appellent.