# Opera omnia 439

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, NOXIA SIT ASTROLOGIA, QUAMQUE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/439

Chiromantici in uola manus septem pro numero planetarum montes effingunt, unde ex li neis quae ibi conspiciuntur futura praeuideantur. Sed has fatuitates particulatim prosequemur, cum post euersam dominam ac reginam, reliquam omnem superstitionum turbam in cursu proteremus. Sed parere eam om nes, & sine ea stare non posse hinc satis manifestum, quòd nulla est superstitio quae dierum & horarum electionibus non utatur, de qua eas sola insiruit astronomia, ut de ipsa illud ecclesiastici dici possit. Vanitas uanitatum astrologia, & omnis superstitio uanitas. De moribus plura dicere non oportet, cum satis pateat patrocinium uitio majus dari non posse, quam sicoelum authorem habere existimentur, nihilque esse quod nos minus mefuere gehennam, aut sperare felicitatem faciat. Quae si proculdubio uera sunt, etiam si uera esset professio ista, quaenam utilius ueritas ignoraretur? & cum sit falsa quae utilius falsitas impugratur? quam utique prouinciam stinam tantis uicibus exequar quàm eam iuuandae religionis & ueritatis fuendae desiderio sum complexus. ALLACEM ESSE HANC ARTEM, SI QUA SIT, TVM PROpter plura, tum propter discrepantes astrologorum sententias. Cap. VI. Actenus confutari utiliter astrologiam ostendimus, indignumque esse illius patrocinium, & philosopho homini & Christiano. Nunc priusquàm cum astrologis pedem conferentes, confutationem aggrediamur, uideamus quantum illam res ipsa euentaque refellant. Quota enim quaeque res euenit praedicta ab eis? aut si euenit quippiam cur istud euenerit? quo magis soleo mirari nonnullos qui disputan tibus aduersus istam artem, illud semper obijciunt, cur si uera eorum ars non est, praedictiones tamen eorum uerae? Praeclare enim secum agi putat astro logus, si nobis praedictionum falsitatem obijcientibus possunt aliqua satisa facere, tantum abest ut ex hoc loco argumentum aduersus nos posse sumere seputet. Attulimus supra uerba Ptolemaei conantis dissoluere istam quaesionem, in quibus uidimus eum mendacia astrologorum non solum in ipsos astrologos parum uel peritos uel diligentes, sed in ipsam etiam artem reieeissequae sit incerta & falli plurimum possit. Porphirius ipse oraculorum responsa, inquit, falsa deprehendebantur, quare numina illa ex coelestia gus causis quas habent exploratas illa praenunciabant: Fallax autem pręnunciatio quae ex illis. Quod si daemones ipsi quos nihil latet rerum coelestium futura inde perspicientes decipiuntur, de hominibus quaeso quid iudicabimus? quorum qui sunt qui & fuere excellentis, imi istius artis (si ulla est) ne millesimam quidem partem unquam attigerunt. Denique inttromnes artes, quarum omnium proprium est excidere à ueritate, nullius esse iudicium magis incertum, nec ipsi credo astrologi denegapunt. Nam & arbitrium, inquiunt, hominis multa aliter facit euenire, Oo 4 & ma& materiae fluxus, atque mobilitas coelestium saepe actionum opera frustratur, & aliud alio fatum uertitur uel impeditur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
