# Opera omnia 441-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DE IGNORANTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/441-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/441-2

DE IGNORANTIA ASTROLOGORVM NO Cap. VII. strae aetatis. Raenunciata hominum ista uel sunt uniuersalia, ut cum ex sche mate anni, ex defectu Solis & Lunae, ex congressionibus siderum superiorum, futura in uniuersum bona aut mala praenun ciant, uel sunt particularia, qualia ex propria uniuscuiusque ge nitura de priuato illius fato aliquid diuinant. In primo genere nihil effica cius defectu luminarium, à quibus utpote uniuersalissimis causis uniuerfales maxime inferiorum mutationes eueniunt. In altero nihil habet majus momentum aequatione, quae de spacio uitae, & annorum numero fieri solet, in utroque mirum quantum aberrent neoterici barbarique scriptores, quorum quthoritas usus quae potissimus apud nostros astrologos, scribit Ptolemaeus secundo libro Apotelesmaton, in defectu Solis duo in primis obseruanda, locum scilicet, in quo deficit Sol, & angulum qui eum locum proxime sequitur, ut si gratia exempli in nona coeli regione defectus obtigerit, decimi loci angulus obseruetur, si in undecima uel duodecima angulus orientis, quoniam autem ibi Graecè scribitur ἐπομένου κέντρου, hoc est sequentis angu , in uulgata translatione habetur anguli praecedentis, unde contrarius om nino sensus elicitur, data est barbaris erroris occasio, ita ut loannes Asten densis in eo opere quem uulgo uocant Summam Angelicam, cui fides praesipua apud nostros, postquam se longa & argumentosa torsit quaestione, tandem ex sententia Ptolemaei definit eum debere angulum obseruari non qui sequatur, sed qui praecedat locum, in quo defectus luminaris acciderit, quod esse omnino sententię Ptolemaei contrarium, ex eo patet quod diximus, quare scilicet Graecèeπομένου est scriptum hoc est sequentis non ἄγουμένον, hoc est praecedentis. Sed quia etiam paulo post Ptolem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
