Latin
DE IGNORANTIA
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 442
Unproofread scanNot analysed yet
explicans ipse, quinam sint isti anguli, meridianum Solis &Orientem angi lum nominauit. Vbi ad monet nos Graecus interpres omitti engulum oc cidentis, qui sequi defectus locum non potest, nisi sub terra Sol obscurare tur, quod cum accidit uim futurorum effectricem habere non putant. Quod si praecedens angulus esset obseruandus, &Oriens omitti debuit à Ptolemaeo, qui praecedere Solem deficientem, nisi sub terra non potest, &Occidens annumerari, qui siue octauo siue nono coeli loco defecerit, praecurrum re semper eam &antecedere inuenietur. Ex hoc autem errore tota praect dendiratio commutatur, cum nihil in praedicendo magis respiciant, quam naturam &statum siderum cum loco luminarium, tum illi angulo pradominantium, qui cum alius erit atque alius, erit etiam alius aliusque do minator. Et pro diuersa dominantis sideris natura uaria, immo contrarus fiet semper de futuris euentis pronunciatio. Super spacio uitae praeuides do, quam nihil uideant isti diuinaculi paucis ostendam. Haly Abenrag oraculum astrologorum huius aetatis quarta parte operis sui, ex sententa ait Ptolemaei quinque esse Hilech, ita enim ipsi loquuntur, Solem, Lu nam, Horoscopum, partem Fortunae, &locum Plenilunij uel nouiluiil proxime antecedentis. Praeter autem haec quinque Planetas consideralm dos in illis quinque locis, &ius, &authoritatem obtinentes. In proximum capite de eo loquens quem uocant Alchochoden, est autem annorum de tor, Ptolemaeus inquit, Alchochoden faciunt Planetam qui plus authoritatis habuerit in Hilech siue cum respexerit, siue non respexerit, &ium deinceps multa iterat saepe de hoc Alchochoden ex sententia Ptolemali nostri astrologi, qui hunc &alios barbaros sequuntur in eodem error uersantes. Quisnam sit Hilech, quis sit Alchochoden, ex sententia Ptole maei in omni genitura perscrutantur. At uerò apud ipsum Ptolemęum tam est nihil omnino illud Alchochoden, quàm est nihil hircoceruus abchimera, lege omnes eius libros, lege omnes interpretes, lege etiam harbaras translationes, nec dictionem, aut dictionem ei respondentem, a pud eum inuenies. nam ista quidem opinio, aliud faciens in genituris Hu lech, aliud uitae annorumque largitorem, quem appellant Alchocho den, posteriorum est. Ptolemęus nec eo antiquiores tale aliquid unqua opinati sunt, ipse loca primum enumerat, quę uocat Aphętica, Afobes Hilech, alia Latinè dicere possumus dimissoria, sic dicta ab eo quos inde uitae cursus, quasi ex carceribus dimissionis initia sortiatur, &sunt nota illa supra terram uel occidenti, uel Horoscopo aliqua affinis tate connexa.