# Opera omnia 446

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DE INDILIGENTIA ASTROLOGORVM NOSTRAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/446

Vidi ego multos & peritia non mediocres, & boni etiam nominis in ista professione, nescio qua sua uti tabella pro distribuendis 12. domibus (sic eas uocant) quocunque coelo natus ille fuisset, cuius genituram erant inspecturi. Quod si aliquando uolunt esse diligentes nota climatis differentia, quam solam eis Alphonsus ostendit, uix ultra exactius aliquid perscrutabuntur. Iam declinationes ab aequatore, & circumferentias Planetarum, & sublimationes uarias in circulo breuiore, uel in exentnio motuum latitudinalium uicissitudines, ingenituris dijudicandis, quis nunt obseruat? de aequandis diebus quàm multa nesciunt, quàm multa perperam dicunt iuniores. Quae omnia ideò diximus ut fiat manifestum non possi ex fide praedictionum istam praedicendi artem confirmari, cum esset si le rissima constet ratione, artificum tamen uitio hoc est, uel ignorantia uel no gligentia, ueritas de futuris sciri non possit, ut si id non persuadetur astro logiae fidem non adhibendam, persuadeamus saltem istis, ut dicitur in qu astrologis ne fides adhibeatur. grammate

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
