# Opera omnia 447

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, RARO EVENIRE QUAE DICVNT ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/447

Meminit puto adhuc Pandulfus Collennutius meus iuris quidem consultus, sed in omnibus literis ingeniosissimè eruditus, quantum nobis Bononiae risum, super ista re dederit quidam mathematicus, qui nos ea die copiosissimos imbres iubebat expectare, quam totam lucidissimus Sol & clarissimam & serenissimam reddidit. Ambrosius in Hexameron, cum ante, inquit, dies aliquos esset sermo de pluuia, quae forte utilis diceretur, ait quidam ecce neomenia dabit eam, attamen nullus imber effusus est, donec precibus ecclesiae scilicet, imber datus manifestaret, non de initijs Lunae eum sperandum esse, sed de prouidentia misericordiaque creatoris. Haec ille. Ex cuius uerbis & uanitas astrologiae, & efficacia religionis re ipsa comprobatur. Possunt igiturqui sunt rationum minus capaces, & suam fidem istis hominibus manespauerunt, hac se uia asserere in libertatem, ut de aëris statu identidem eos Interrogent, de quo cum falsa eos dicere fere semper inuenient, facile animaduertent si de nubibus, etiam nebulones isti, tanta mentiuntur, multo magis in hominum & populorum fatis dijudicandis falsa praedicturos, cum hic scilicet praedicantur & quae coelo subiacent minus, & quae difficilius longe laboriosiusque praeuidentur. Quod si quae super hominum genituris quotidie mercenario uaticinio fabulantur, quis examinauerit: uidebit etiam multo plura mentiri quàm cum super aëris qualitate respondent, & nisi dum minutatius aliorum prosequor ineptias, inepti ego uitium mihi metuerem afferre, multas & uiuentium, & iam uita functorum genituras, felicium infelices, & infelicium oppidò quàm felicissimas, in qua re sanè tam nihil mentior, quàm scio diuinam ueritatem, cui praesens expeditio militat mendacijs nostris nec egere nec delectari. Sed contentus ero domesticis quibusdam exemplis quibus praesertim admosistos uelim, qui diuturnam à mathematicis uitae promissionem habentes, Euangelicae uocis obliuiscuntur, monentis nos uigilare ne dies Domini occupet imparatos. Pino Ordelapho principe Foroliuiensi cui Lucretia soror nupserat, quo anno obijt omnimodam uitae incolumitatem fuerat pollicitus Hieronymus Manfredus astrologus nostra aetate singularis, à quo tamen nihil mirandum, minus praeuisam aliorum mortem, qui nec suam ipse praeuiderit, nam cum proxima aestate uita sit functus, in istius tamen anni publico uaticinio, qui scilicet ei fuit fatalis, multa & mira sequenti anno dicturum se non semel pollicebatur. Qui nescio oppignoratam fidem quomodo reluet, nisi forte de coelo uerius nunc terrena despiciat, quam de terra olim coelestia suspiciebat. Petrus Attendalus suuenis ingeniosus, qui Heleonoram habuit uxorem Galeoti fratris filiam, obijt anno superiore, subiti & inopinati morbi molestia necatus? cum nihil ei tamen tale astrologus praedixisset, cui maxime ille credebat. sed securitatem uitae promisisset. Constantia Antonij fratris uxor amantissima, quae Romae abhinc biennium publico ferè luctu totius urbis uita excessit, nónne uanitatem istius artis nobis testificata est? Quae quo anno desiderium nobis sui reliquit, non solum prosperae ualitudinis, sed felicissimę etiam uitae ab astrologo promissionem acceperat. Quod illa nihil oblita, cum iam animam agens collachrymantis uiri à quo unicè diligebatur manum teneret. En, inquit, quàm uera uaticinia astrologorum?

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
