Latin
RARO EVENIRE QUAE DICVNT ASTROLOGI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 448
Unproofread scanNot analysed yet
Contra ipsi Antonio fratri Deus bone quae mala, quas moles molestiarum, quantum periculorum, hoc anno astrologia minitabatur? Et tamen nullam ille caelorum expertus iniuriam, uixit sospite familia, re salua, ualitudine integra, nulla uel infortunij, uel periculorum quassatione iactatus. Et ne forte mentiri solum nostros putes astrologos, scias idem etiam ueteribus accidisse. Seneca quodam loco lacerans Claudium Caesarem sec lestissimum, introducit Mercurium apud deos illius mortem procurantem, &ut obiter istam conuellat uanitatem, inter alias causas quibus Mera curius mortem persuadet imperatoris, commiseratione, inquit, hoc etiam Chaldaeorum faciatis, qui iam tot annis illum efferunt, praedicebant scilis cet mathematici singulis annis Claudium moriturum, nec tamen ille moriebatur. Quod cum legerem uenerunt in mentem nostri diuinaculi qui Rumanum Pontificem ipsi quoque singulis annis efferunt. Scribit Cicero, &Pompeio, &Crasso, &Caesari à Chaldaeis praedictum, neminem eorum nisi senectute, nisi domi, nisi cum claritate, esse moriturum. Qua re &mirum uideri sibi inquit orator prudentissimus, quenquam extare, qui cru dat his quorum praedicta quotidie uideat re &euentis refelli. CVR ASTROLOGI ALIQVANDO VERA PRAE