# Opera omnia 448-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/448-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/448-2

Cap. X. dicant. Ed eueniunt tamen interdum quae praedixerunt, at cum multo sint pluraquae non eueniunt, cur incidisse eos casu in ueritatem non arbitremur? Quid quòd nulla est ars tam anilis, tam uanae superstitionis, quę non eodem argumento uera compio betur, quia alic uando scilicet accidat quod ex ea praedictum sit. Neque enim ulla est quae hoc non assequatur, etiam quam tu te ipse tibi temerariam fortuitamque confinxeris. Quare dicant mihi qui ratione ista mouentur, putent ne omnem artem diuinatricem ueram, an multas potius uana& falsas? Si multas falsas, probabo ego illas ueras eodem argumento, quare interdum scilicet eueniat quod praenunciauerint. Si omnes ueras, pugnan tia eos credere demonstrabo, quia de eisdem rebus diuersae artes diuinatrices idem non respondent. Expertus enim ego sum saepe, atque centies, cum super eadem quaestione figuram mihi & geomanticam interpunxissem, & astrologicam deliniassem, alium mihi in notis, alium in sideribus euentum apparuisse. Quod si quis forte non credit, experiatur ipse, & super eiusdem hominis fato consulet, Chiromantem Astrologum, & Geomantem, & uidebit fere semper non idem in manus lineis designari, quod uel ex notis geomanticis, uel ex Planetis astrologicis, pronunciabitur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
