Latin
SEXTVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 45
Unproofread scanNot analysed yet
Non mi hi non ipsis rationibus credant, sed loanni, sed Paulo, sed Christo ipsi, qui dixit: Ego sum uia. Ego sum ostium, &qui per me non intrat fur est &latro. De felicitate quae est uita aeterna, Expositionis septimae, Lib. VII. Prooemium. I totius mundi gradus, ordinem &naturam sexta absoluta, expositione quasi sex diebus exegimus: reliquum, ut septimo hoc tractatu quasi sabbato nostrae commentationis de sabbato mundi &quiete creaturarum, quarum naturam insuperioribus instituimus, id est, de earum felicitate tractemus (aut ut dicam rectius) tractantem Mosem ut uerum uatem futurorum omnium audiamus. Est autem felicitas (ut theologi praedicant) alia, quam per naturam, alia, quam per gratiam consequi possumus. Illam naturalem, hanc supernaturalem appel lant. De prima, id est, de naturali satis dictum à Mose, quoniam rerum co gnita natura, naturalem quoque earum felicitatem cognoscimus. Reliquum ut doceat de secunda Prophetam se potius exhibens quàm doctorem, quoniam cum scripsit Moses nondum erat gratia, sed futurum erat ut esset: Verum quoniam mihi uideor uidere sciolos quosdam dixerim an uappas po tius &nebulones, qui se uocant philosophos cum nihil sint minus, riden tes statim &gratiam &felicitatem super naturalem, quasi uana haec nomi na &aniles fabulae sint, uolui breuiusculam hac de recum illis disputatiotionem sicuti procemium facere septimi libri, rem &seorsum omnib. uti lem &necessariam ualde operi, quod suscepimus, ubi altissimis philosophiae radicibus nixam &stabilitam stare sententiam theologorum dilucide comprobemus. Felicitatem ego sic definio, reditum uniuscuiusque rei ad suum principium. Felicitas enim est summum bonum, summum bonum, id est, quod omnia appetunt, quod autem omnia appetunt, id ipsum est, quod omnium est principium: ut Alexander Aphrodisiensis in commen tarijs philosophiae, &Graeci interpretes in Aristotelis Ethicen attestantur. Idem igitur finis omnium quod omnium principium Deus unus om nipotens &benedictus optimum omnium quae aut esse aut cogitari possunt. hinc duae illi praecipue appellationes apud Pythagoricos unum, scilicet, &bonum. Vnum enim cognominatur, qua omnium est principium, quemadmodum unitas principium est totius numeri, bonum autem, qua omnium finis omnium quies &absoluta felicitas est. Videre iam possumus, si simus paulo solertiores, rationem duplicis felicitatis. Felicitas enim possessio atque adeptio est huius primiboni.