# Opera omnia 450

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/450

& ratio persuadet occulta dęmonum afflatione, quam nescientes patiuntur assequi eos interdum ueritatemquam alioquin non assequerentur, quod fieri putandum si mirabili prae dictione, particulariter aliqui factum dictumue pronunciauerint, quod nec ipsam artem astrologiae praestare posse testatus est Ptolemaeus. Sed mirabitur aliquis quomodo hoc nescientes patiantur, & tamen quicquid praedicunt afflatione tamen daemonica praedicere illa eos putemus. Atue ro hoc fieri multis modis potest, de quibus astrologos in re simili admonebo. Est enim confessum apud eos alium esse alio magis fortunatum astro nomum, in assequenda ueritate, pari in utroque ingenio, doctrina, & diligentia, hoc igitur esse fortunatum dicant mihi ipsi quid sit, si non alia uia uel stigant ueritatem, quàm ex dogmatis artis, quae qui aequè aut melius etiam tenuerit, non erit tamen in ueritate praedicenda aeque fortunatus. Porro hoc aliud non est quàm quoniam ferè semper super eadem re uarię constel lationes, & super eadem constellatione pugnantes, uel diuersae authorum opiniones occurrunt, flecti coelitus animum praedicentis, in ueram senten tiam multa tentando incidere imprudenter in ueritatem. Hoc igitur idem etiam poterit occulta & latens daemonis inspiratio, à qua quis actus agitm men se non percipiat, quod cum fit, qualiter fiat, non est nunc latius expl candum. Sed neque hoc solum daemones posse diuina potestas & sapie tia sinit, sed illud etiam ut quod falso prius fuerat praedictum opere implem tes ipsi, uerum efficiant, nullam decentius summa iustitia poenam exiger te quàm ut quae diuinae ueritati superba ingenia non subduntur, nebulos nis deinde unius & sycophantae mendacijs, & fidem, & libertatem obli get suam. Sed puto satis multa iam diximus, cur aliquando isti nugatos uera aliqua effutire & spargere uideantur, quanquàm ut à principio dicum bamus, non est in hac re magnopere laborandum, quando quae temerè uel astutè uera praedicunt, prae his quae mentiuntur, teste Phauorino, pars ea millesima nunquam inueniatur. DISPVTATIONVM IOANNIS PICI MIRANDVlae aduersus Astrologos libri 11. Finis. IOA1b. randulae Disputationum in Astrologiam, Liber III.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
