# Opera omnia 451

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, QUID LIBRO PRAECEDENTI ACTVM SIT, ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/451

QUID LIBRO PRAECEDENTI ACTVM SIT, ET quid deinceps agendum, quoue ordine. Cap. I. OLVIMVS populi quaestionem sciscitantis, identidem super astrologis, unde responsis illorum fides, si professioni nulla soliditas, dixi quaestionem, qua scilicet accurati doctioresque non utantur, quibus notu nec saepius euenire quae Ildicant, sed raro quasique dixeris ex accidenti: Nec si eueniant colligi tamen necessario ueram artem, sicut nec ideo necessario falsam, quòd in praedictis saepissimementiuntur, si quidem possunt ex praeceptis ueris pronunciari falsa, non tam ob artis omnimodam falsitatem, quàm Opinabilem coniecturalemque incertitudinem, ut artificis omiserim uel ignorantiam uel indiligentiam. Sicut contra uera de falsis non ueritate do gmatis, sed astutia pronunciantis, siue felicitate, siue casu, siue occulta promotione praenoscentium numinum quae praedicunt, siue alijs de causis, quas superiore libro satis explicauimus. Quod si cui persuaderi non potest, reuocet lad memoriam quanta paulo ante super incuria, super erratis astrologorum aetatis nostrae, utinam citraodium inuidiamque, diseruimus, nec poterit (nisi falli cupit) adduci, ut quoties ueritatem assequuntur, putet eam ab illis inuentam, potius quàm repertam, omnino litem hanc dirimet sequens tractatus, in quo demonstratum cum fuerit quę de coelo praedicunt, ea causas ibi uel signa non habere quibus efficiantur, uel indicentur, aut si fiunt inde, fieri tamen aliter quàm astrologi sentiant, aut si eo quoque modo, non tamen ab his causis in coelo, neque ab nis rerum in terra primordijs, tum si dentur haec omnia certe non haec pri mordia, non illas causas ab hominibus posse deprehendi, uel si depraehen diforsitan possunt, nondum tamen esse deprehensas, hoc totum inquam, cum fuerit demonstratum, puto fuerit bonis ingenijs extra controuersiam, si quando ad ueritatem astrologus offendat, in nullam hoc causam non uerius posse redigi quàm in ueritatem professionis. Quae tam multis uidelicet iam nominibus falsa, nec ullis ueri rationibus nixa, sed commentitia, praestigiosa, proptereaque sua natura mendax liquido apparuerit, igitur confutationem iam ipsam aggrediamur, id primum excutientes quod totius negocij summam habet, an efficiat coelum, quae de coelo pronunciant isti diuinatores. Id quod ita tractabitura nobis, ut hoc quidem libro defendamus agere coelum in nos tantum motu & lumine, praeter haec frustra occultiores afflatus alios cogitari, tum à lumine illo siderum & motu non aliud communicari materiae patienti quàm motum, lucem & calorem. Calorem inquam, & corpora consummantem in fluxu generali, & ad uitam uitaeque functiones capacia uitae corpora disponentem, hoc ab omnib.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
