# Opera omnia 456

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/456
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/456

An poterit aliud dicere nisi insaniat, quàm afflatus illos sidereos uirtute & potestate uniuersales à proximis & secundis causis determinari & distingui? Quod si est quomodo illi de omni indiuiduorum uarietate exposita siderum hora geniturae reddituros se causam pollicentur, quòd hic niueus, ille niger, hic breui, ille procero corpore, hic tardo ingenio, illesolerti, hic omnibus gratus, ille molestus, hic ad philosophiam, ille fatus al mercaturam, hic diues ille egenus, hic breuis uitae, ille longaeuus, quaetota sub eadem specie uarietas indiuiduorum longe minus à coelo est, quan quae sub genere eodem diuersitas specierum, ut nunc leo, nunc homo, nusasinus, nunc elephas pariatur, quae sicuti omnia specificam proximarum causarum differentiam consequuntur, ita illa indiuidua uel seminum diferentiam consequuntur, si corporeas qualitates uel ingenij educationis ? bitrij, si animales uel facultates parentum propriae electionis, prudentiam occasionum si fortuitas externasque consideremus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
