Latin
COELVM QUALITER MOTVAGAT, ET LVMINE
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 457
Unproofread scanNot analysed yet
Altera illi de luce praerogatiua, nam quan do lux summa qualitas corporum, corporeae uero naturae primus uitae gradus, &summa semper ordinis infimi, extrema ferè superioris ordinis assequuntur, fit necessario ut lux &consummatricem quandam habeat corporum uirtutem, &uitale nonnihil interim possideat, non quòd ipsa aut uluat, aut uitam afferat, sed corpus uitae capax ad uitam maxime praeparat, &disponit, quoniam sequitur lucem quasi proprietas eius, calor quidam non igneus, non aëreus, sed coelestis, sicuti lux coeli propria qualitas, calor inquam efficacissimus maximeque salutaris, om nia penetrans, omnia fo dens, omnia moderans, hoc est coeli munus praecipuum quo corpora perficiuntur, &uiuentia disponuntur ad uitam, praeter agitationem circularis motus, non modo necessariam ut lumen istud atque calorem deuehat ad nos, &per uices oportunitate mira plus minus terris impartiatur, sed ut molos nos quoque calori reddat hiliores, qui de perpetue moto corpore iugiter manat, huius beneficentissimi uim caloris in toto corruptibi mundo peruidemus, tam inchoatis quàm absolutis, tam inanimis quàm animatis, nam dementa quidem continet &conseruat, sicuti locus eorum, &forma quasique artifex omnia quidem ambiens, sed per omnia quoque intimese diffundens, &quemadmodum illud primi motus priuilegium ut torqueant sine eo Aeliqui motus, ita primae sensibilis qualitatis, uti sine illa caeterae qualitates agere nihil possint, Quare si coelesti calore destituantur, nec frigiditatem agere frigus poterit, nec calor caliditatem, non enim calor ille sidereus frigori con rarius, sicuti calor igneus uel aëreus, sed omnes continet elementares quaitates eminentia simplici, sicuti coeli natura continet omne corpus, sicuti motus citcularis omnes motus, sicuti lux omnes calores, &quod Pithago ci dicerent, sicuti unitas continet omnes numeros, ut fallantur qui negant onseruari coelitus elementa frigida posse, nisi praeter calorem influant &sidera frigiditatem. Dicerent enim aliquid si calida conseruaret coelum, ca ore eiusdem naturae &rationis, sed omnia pariter calida, frigida, humida, scca, conseruat sua ista qualitate, quae sicuti nulla est ex illis quatuor quaitatibus, ita claudit in se omnes, non quales sunt in elementis, sed quale quod multiplex in unitate concluditur, uirtute scilicet principali, per quam illas ita fegit, ut &quamlibet ipsimet uniat conseruando, &in ipsis totum conser let omnes moderando, &ex ipsis alia pariat omnes commiscendo. Verum sallit nomen caloris, quod cum audimus rem intelligimus statim aduersam frigiditati. At coelesti illi calori proximior quidem natura calor elementais, quàm elementalis frigiditas, sicuti etiam est perfectior, sed nihil hoc proibet illum ab utriusque elementi proprietatibus exaltatum, utraque uirtute Qq comcomplecti, sicuti candorem, cum dicimus rem aduersam, uidemus, dicerefusco, nigroque colori.