# Opera omnia 458.5-6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 458.5 to 458.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/458.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/458.5

Vidimus in elementa quid agat coelum, & uniuersalem hic prim efficientiam comprobauimus, descendamus ad alia quae fiunt ex elements Idem igitur ille calor filius lucis suscitans è terrenis corporibus uaporos halatus, extenuans crassa, foeculentaque dissoluens, parit ea quae fiunt in sussimi, diuersa pro diuersitate materiae quae sursum tollitur. Nam si uaporam fluxo tollitur corpore, facit humidas impressiones in media aut infimarem gione aëris. Si à sicco atque tęrrestri tollitur euaporatio ignea ad superiorquae contigua ętheris, necessario ex motus & ignis uicinitate concalesci Haec igitur omnia quoque calor ille coelestis operatur, siue frigida illa, si ue calida, quoniam de uaporibus omnia, quos solus elicit calor omnioruem tur calor & uniuersaliter omnia, cum eorum distinctio atque uarietas à ua rietate constellationis ut astrologi fabulantur, sed penes materiam & locum in quo generantur, ut ex metheorologis Aristotelis libris, & Timaeo Platonis innotescit, propterea tractaturus Aristot.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
