Latin
COELVM QUALITER MOTVAGAT, ET LVMINE
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 459
Unproofread scanNot analysed yet
hanc naturae partem, uulgatum id protulit, continua superioribus esse inferiora, quo uirtus corum omnis inde gubernetur. Id quod quamuis uniuersalius accipi uere possit, ab ea quae diximus de coelesti motu, atque calore, quibus omnia mouentur fouenturque, dictum tamen ab Aristot. propter metheorologicas impressiones, de quibus maximè tunc agebat, quare probaturus uel explicaturus quod dixerat adiunxit, horum quidem omnium inferiora esse materiam, telum autem efficientem causam. Miror autem interpretes quosdam fatigari, ut à calumnia defendant, quòd omnem uirtutem inferiorem coelitus di serit gubernari, quasi in his uerbis nostra quoque libertas periclitetur, nec uideant ex uerborum contextu ad elementa duntaxat pertinere quod dicitur, undum enim ibi cum dicitelementaria corpora, spatium hoc replentia sublunare, mundum uocat non cum elementis, ipsa quoque quae mundum istum inhabitant. hoc de serie patet orationis euidentissime, nam postquam dixit à se determinatum in libris superioribus, quatuor esse corpora infra foelum, ignem, aërem, aquam, terram, tum ita subiungit, quoniam itaque cir taterram totam mundus ex his constat corporibus, cuius affectiones dicturisumus. Est ex necessitate continuus iste superioribus lationibus, ut omiis ipsius uirtus gubernetur inde, Mundus igitur cuius omnem uirtutem scorpore superiori gubernari dixit, haec ipsa est moles quatuor elementorum, quando nec alius mundus continuus est superioribus lationibus, nec iterius mundi dicturus erat affectiones in eo libro, in quo certe de plantis, &animalibus, nulla mentio est, sed de ijs tantum quae fiunt in elementis, ut ometis alijsque impressionibus, &quaecunque aëris &aquae communes pasiones sunt, ut in procemijs pauloante ipse praefatur. Proinde desinant no ridiuinatores in annuis uaticinijs hoc philosophi testimonium quasi suae faudis honestamentum roburque praetendere, cum uel eo maxime libro deloget astrologiae prudentissimus Aristot. dum nec pluuiarum, nec terręmotuum, nec huiusmodi aliorum effectuum causas quaerit in sideribus, sed mmateria, pro cuius uarietate, non pro diuersitate constellationis, aliter atque aliter illos solis calor afficiat. Sic igitur se res habet in Metheorologicis impressionibus. Corpora perfectiora expertia uitę, qualia gemmę atque metalla, sicuti ex inferiori materia coalescunt, ita radiosi illius caloris ui digeruntr atque formantur. Nec obstat quòd à luce prodire calorem hunc diximus, nec lux imen ad subterranea quaedam loca pertingit, in quibus id genus precioissima mixta generantur. Nam si non illa uera opinio Platonicorum quofundam penetrare omnia corpora cui diaphano lucem, licet corporibus uel ensissimis inculcata uel per rarissima dispersa non uideatur.