# Opera omnia 46

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SEXTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/46

Bonum hoc adipisci dupliciter possunt res creatae, aut in seipsis, aut in ipso. Nam& in seipso hoc bonum est super omnia exaltatum suę inhabitans diuinitatis abyssos, & per omnia diffusum in omnibus inuenit: hic quidem perfe ctius, illic imperfectius pro rerum conditione à quibus participatur. Vnde (ut scribunt Poëtae) Iupiter est quodcumque uides, & Iouis omnia plena sunt. Vnaquaeque igitur natura cum in se Deum habeat aliquo modo, quiatantum Dei habet quantum habet & bonitatis (bona autem omnia quę Deus fecit) reliquum, ut cum perfectam omnibus numeris suam habet naturam, se adepta Deum quoque in seadipiscatur, & si Dei adeptio, ut comprobauimus, est felicitas, in seipsa aliquo modo sit felix, hęc est naturalis felicitas, quam & maiorem & minorem diuersae res pro naturarum diuersitate sortitae sunt. Ignis res est anima carens, participat aut Deum multis rationibus. Nam primo est, & unumquodque quòd est participatum Dei est, qui est ipsum esse, item qua ignis species certa & actus est, Deo est similis, qui prima species primus est actus, & dum ignis ignem producit diuinam foecunditatem, dum se intra terminos suae continet sphaerae iustitiam, dum nobis deseruit beneficentiam pro suae naturae modulo imitatur. Haec ignis dum agit suam adeptus perfectionem felix est quantum capax ipse felicitatis. Feliciores plantae, quae praeterea uitam feliciora animantia, quae etiam cognitionem sortita ut plus perfectionis, ita plus etiam in seipsis diuinitatis inueniunt. Optima omnium mortalium conditione homo, qui sicut natura: ita naturali foelicitate alijs praestat, praeditus intelligentia & libertate arbi trij praecipuis dotib. & ad felicitatem maxime conducentibus. Suprema inter creaturas angelica mens & substantiae nobilitate finis consecutione, cuius maxime particeps, quia illi & iuncta & proxima est. At uero ut supra diximus per hanc felicitatem, nec plantae, nec bruta, nec homo, nec angelus, Deum, qui est summum bonum. in ipso Deo, sed in seipsis attingunt. Quapropter & pro naturarum capacitate gradatim felicitatis ratio uariatur. Quare & de hac solum loquuti philosophi felicitatem uniuscuiusque rei in optima operatione suae naturae collocauerunt, & de angelis quidem quos uocant mentes & intellectus, etiam si summam illorum perfectionem hanc faterentur quod Deum intelligerent, cognitionem tamen Dei, quam habent, haud aliam statuere praeter eam, qua seipsos cognoscunt, ut de Deo tantum intelligant, quantum de Dei natura in eorum substantia repraesentatur. De homine aut & si diuersi diuersa senserint, omnes tamen intra humanae facultatis angustias se tenuerunt, uel in ipsa tantum ueri uestigatione quod Academici, uel in adeptione potius per studia philosophiae (quod Alpha rabius dixit) felicitatem hominis determinantes. Dare aliquid plus uisi, Auerrois, Auicenna, Abubacher, Alexander, & Platonici nostram rationem intellectu, qui actu est, aut aliquo superiore, nobis tamen cognato quasi in suo fine firmantes, sed neque hi hominem ad suum principium neque ad summum bonum adducunt.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
