# Opera omnia 461.1-5

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 461.1 to 461.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/461.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/461.1

PRAETER COMMVNEM MOTVS ET LVMINIS influentiam nullam uim coelestibus peculiarem inesse. Cap. V. St autem caloris istius effusio communis omnib. stellis, siquidem naturam coelestem consequitur uniuersam, sicuti lux, sed an sphaeris conueniat, dubium, nam si non illae lucidae, nec caloris istius propagatrices. Si lucidae, quaestio est, ante raritate lux sicuti fit inuisibilis, fiat erga nos esse parum efficax, ut Auicenna scribit inlib. de Ccelo, De stellis ipsis quaecunque ueniunt sub obtutum dubitari non potest, nisi coclestem illis naturam & lucis dotes pariter adimamus, ergo praeter motum & lucem quique prodit à luce uiuificus calor, alios à sideribus ad nos influxus deuenire, aut illis inesse corporeas, alias effectiuas qualitates, nulla, ut uidimus apertiusque uidebimus in sequentibus, experientia monstrat, cum per motum & calorificam lucem suum satis officium ctelum undequaque implere posse uideatur. Sic Aristot. non aliter usquam dixit affici nos à coelo quàm motu atque calore, id quod Auerrois & Plo tinus magni in sua quisque familia uiri, asseuerantissime uoluerunt, & sane quod attinet ad frigorificas influentias, uidetur ratio id ualde pernegare. Solent enim qui contra sentiunt, cum lucem omnem caliditatis effectri cem esse conuincuntur, ita decernere esse omnes quidem stellas quaecunque lucent generali quadam communique omnibus proprietate productiuas ca loris, sed per proprias deinde illis uires competere, ut haec siccitatem, illa frigus, humiditatem alia largiatur. Sic noctes in plenilunio esse calidiores, quia lumen uberius plus calefaciat. Verum id non obstare quin Luna propria influentia uel frigefaciat aërem uel humefaciat. Ego igitur eos interro go, calorem ne istum quem communem omnibus stellis, sicuti lucem esse ratentur, ipsum ne inquam talem credant, qualem nos diximus continentem eminentissime omnes quatuor qualitates, ideoque omnium cum secun dis causis productiuum, seipso uerò diffusiuum tantummodo suijpsius, an potius contineri non creduut in eo caeteras affectiones, sed calorem duntaxat, frigus uero ut diuersam rem à calore, à particulari alia sideris alicuius uiriute manare, utramuis eligant, incidunt, nisi fallor, in incommoda non mediocria, si primum respondent ita instabo, non alicui ex propria ratione, & si uolunt in sideribus ita dici specifica conuenire, aliquid imperfectius eo quòd illi conuenit ex communiori natura, cum semper uniuersali differentiae contractior differentia perfectionis gradum adiungat.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
