# Opera omnia 461.6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, PRAETER COMMVNEM MOTVS ET LVMINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/461.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/461.6

At qualitas ta quae continet omnem qualitatem perfectior ea est quae tantum frigoris est effectiua. Non igitur si debetur illa stellis communi omnibus, generalique conditione debebitur alicui stellae ex propria natura frigefaciens influen tia. ergo restat diuisionis alterum membrum, in quo non minus haereant est necesse, si quidem nulli competit ex natura propria repugnans aliquibus proprietatibus illi de communi natura conuenientibus, ut si competit homini quatenus animal est habere sensum, non potest eidem quatenus est homo stupiditas conuenire, aut si quatenus uiuit, competit illi intimi mo tus habere principium, fieri poterit, ut quatenus hoc illud uiuens est, ratio aliqua congruat inanimatae immobilitatis, quin potius particularis gradus, id quod in communi ratione est distinguit, ut si uiuentis absolutè sit non extrinsecus tantum sed intrinsecus moueri, necessario sit animalis naturae quae uiuentium species est principium esse intimae alicuius operatios nis, & rationalis rursus quae species alia est intimae operationis alterius, pari igitur exemplo si naturam coelestem quatenus est coelestis consequitur calor ille uiuificus, non consequetur peculiarem naturam sideris alicuius effectiua uis frigiditatis & siccitatis, quae sunt uitae contrarię qualitates, sit nos aduersus illos argumentamur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
